1 | De die ultimi iudicii Dei quod ipse donaverit locuturi eumque adserturi adversus impios et incredulos tamquam in aedificii fundamento prius ponere testimonia divina debemus; quibus qui nolunt credere, humanis ratiunculis falsis atque fallacibus contravenire conantur, ad hoc ut aut aliud significare contendant quod adhibetur testimonium de litteris sacris, aut omnino divinitus esse dictum negent. |
2 | Nam nullum existimo esse mortalium, qui cum ea, sicut dicta sunt, intellexerit et a summo ac vero Deo per animas sanctas dicta esse crediderit, non eis cedat atque consentiat, sive id etiam ore fateatur sive aliquo vitio fateri erubescat aut metuat, vel etiam pervicacia simillima insaniae id, quod falsum esse novit aut credit, < contra id, quod verum esse novit aut credit, > etiam contentiosissime defendere moliatur. Quod ergo in confessione ac professione tenet omnis ecclesia Dei veri Christum de caelo esse venturum ad vivos ac mortuos iudicandos, hunc divini iudicii ultimum diem dicimus, id est novissimum tempus. |
3 | Nam per quot dies hoc iudicium tendatur, incertum est; sed scripturarum more sanctarum diem poni solere pro tempore nemo, qui illas litteras quamlibet neglegenter legerit, nescit. Ideo autem, cum diem iudicii Dei dicimus, addimus ultimum vel novissimum, quia et nunc iudicat et ab humani generis initio iudicavit dimittens de paradiso et a ligno vitae separans primos homines peccati magni perpetratores; immo etiam quando angelis peccantibus non pepercit, quorum princeps homines a se ipso subversus invidendo subvertit, procul dubio iudicavit; nec sine illius alto iustoque iudicio et in hoc aerio caelo et in terris et daemonum et hominum miserrima est vita, erroribus aerumnisque plenissima. |
4 | Verum etsi nemo peccasset, non sine bono rectoque iudicio universam rationalem creaturam perseverantissime sibi suo Domino cohaerentem in aeterna beatitudine retineret. Iudicat etiam non solum universaliter de genere daemonum atque hominum, ut miseri sint propter primorum meritum peccatorum; sed etiam de singulorum operibus propriis, quae gerunt arbitrio voluntatis. |
5 | Nam et daemones ne torqueantur precantur, nec utique iniuste vel parcitur eis vel pro sua quique inprobitate torquentur; et homines plerumque aperte, semper occulte, luunt pro suis factis divinitus poenas sive in hac vita sive post mortem: quamvis nullus hominum agat recte, nisi divino adiuvetur auxilio; nullus daemonum aut hominum agat inique, nisi divino eodemque iustissimo iudicio permittatur. |
6 | Sicut enim ait apostolus, "non est iniquitas apud Deum;" etiam sicut ipse alibi dicit, "inscrutabilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius." Non igitur in hoc libro de illis primis nec de istis mediis Dei iudiciis, sed de ipso novissimo, quantum ipse tribuerit, disputabo, quando Christus de caelo venturus est vivos iudicaturus et mortuos. |
7 | Iste quippe dies iudicii proprie iam vocatur, eo quod nullus ibi erit inperitae querellae locus, cur iniustus ille sit felix et cur ille iustus infelix. Omnium namque tunc nonnisi bonorum vera et plena felicitas et omnium nonnisi malorum digna et summa infelicitas apparebit. |