monumenta.ch > Augustinus > 28
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 19, XXVII <<<    

Augustinus, De Civitate Dei, 19, Caput XXVIII

1 Eorum autem, qui non pertinent ad istam civitatem Dei, erit e contrario miseria sempiterna, quae mors etiam secunda dicitur, quia nec anima ibi vivere dicenda est, quae a vita Dei alienata erit, nec corpus, quod aeternis doloribus subiacebit; ac per hoc ideo durior ista secunda mors erit, quia finiri morte non poterit.
2 Sed quoniam sicut miseria beatitudini et mors vitae, ita bellum paci videtur esse contrarium: merito quaeritur, sicut pax in bonorum finibus praedicata est atque laudata, quod vel quale bellum e contrario in finibus malorum possit intellegi.
3 Verum qui hoc quaerit, adtendat quid in bello noxium perniciosumque sit, et videbit nihil aliud quam rerum esse inter se adversitatem atque conflictum. Quod igitur bellum gravius et amarius cogitari potest, quam ubi voluntas sic adversa est passioni et passio voluntati, ut nullius earum victoria tales inimicitiae finiantur, et ubi sic confligit cum ipsa natura corporis vis doloris, ut neutrum alteri cedat?
4 Hic enim quando contingit iste conflictus, aut dolor vincit et sensum mors adimit, aut natura vincit et dolorem sanitas tollit. Ibi autem et dolor permanet ut affligat, et natura perdurat ut sentiat; quia utrumque ideo non deficit, ne poena deficiat.
5 Ad hos autem fines bonorum et malorum, illos expetendos, istos cavendos, quoniam per iudicium transibunt ad illos boni, ad istos mali: de hoc iudicio, quantum Deus donaverit, in consequenti volumine disputabo.
Augustinus HOME

bke1008.28v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik