1 | Quocirca ut vita carnis anima est, ita beata vita hominis Deus est, de quo dicunt sacrae litterae Hebraeorum: "Beatus populus, cuius est Dominus Deus ipsius." Miser igitur populus ab isto alienatus Deo. Diligit tamen etiam ipse quandam pacem suam non inprobandam, quam quidem non habebit in fine, quia non ea bene utitur ante finem. |
2 | Hanc autem ut interim habeat in hac vita, etiam nostri interest; quoniam, quamdiu permixtae sunt ambae civitates, utimur et nos pace Babylonis; ex qua ita per fidem populus Dei liberatur, ut apud hanc interim peregrinetur. Propter quod et apostolus admonuit ecclesiam, ut oraret pro regibus eius atque sublimibus, addens et dicens: "Ut quietam et tranquillam vitam agamus cum omni pietate et caritate," et propheta Hieremias, cum populo Dei veteri praenuntiaret captivitatem et divinitus imperaret, ut oboedienter irent in Babyloniam Deo suo etiam ista patientia servientes, monuit et ipse ut oraretur pro illa dicens: "Quia in eius est pace pax vestra," utique interim temporalis, quae bonis malisque communis est. |