monumenta.ch > Augustinus > 22
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 19, XXI <<<     >>> XXIII

Augustinus, De Civitate Dei, 19, Caput XXII

1 Sed responderi potest: "Quis iste Deus est aut unde dignus probatur, cui deberent obtemperare Romani, ut nullum deorum praeter ipsum colerent sacrificiis?" Magnae caecitatis est, adhuc quaerere, quis iste sit Deus. Ipse est Deus, cuius prophetae praedixerunt ista quae cernimus.
2 Ipse est Deus, a quo responsum accepit Abraham: "In semine tuo benedicentur omnes gentes." Quod in Christo fieri, qui secundum carnem de illo semine exortus est, idem ipsi qui remanserunt huius nominis inimici, velint nolintve, cognoscunt.
3 Ipse est Deus, cuius divinus Spiritus per eos locutus est, quorum praedicta atque completa per ecclesiam, quam videmus toto orbe diffusam, in libris superioribus posui. Ipse est Deus, quem Varro doctissimus Romanorum Iovem putat, quamvis nesciens quid loquatur; quod tamen ideo commemorandum putavi, quoniam vir tantae scientiae nec nullum istum Deum potuit existimare nec vilem.
4 Hunc enim eum esse credidit, quem summum putavit deum. Postremo ipse est Deus, quem doctissimus philosophorum, quamvis Christianorum acerrimus inimicus, etiam per eorum oracula, quos deos putat, deum magnum Porphyrius confitetur.
Augustinus HOME

bke1008.23r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik