monumenta.ch > Augustinus > 21
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 19, XX <<<     >>> XXII

Augustinus, De Civitate Dei, 19, Caput XXI

1 Quapropter nunc est locus, ut quam potero breviter ac dilucide expediam, quod in secundo huius operis libro me demonstraturum esse promisi, secundum definitiones, quibus apud Ciceronem utitur Scipio in libris de re publica, numquam rem publicam fuisse Romanam.
2 Breviter enim rem publicam definit esse rem populi. Quae definitio si vera est, numquam fuit Romana res publica, quia numquam fuit res populi, quam definitionem voluit esse rei publicae. Populum enim esse definivit coetum multitudinis iuris consensu et utilitatis communione sociatum.
3 Quid autem dicat iuris consensum, disputando explicat, per hoc ostendens geri sine iustitia non posse rem publicam; ubi ergo iustitia vera non est, nec ius potest esse. Quod enim iure fit, profecto iuste fit; quod autem fit iniuste, nec iure fieri potest. Non enim iura dicenda sunt vel putanda iniqua hominum constituta, cum illud etiam ipsi ius esse dicant, quod de iustitiae fonte manaverit, falsumque esse, quod a quibusdam non recte sentientibus dici solet, id esse ius, quod ei, qui plus potest, utile est.
4 Quocirca ubi non est vera iustitia, iuris consensu sociatus coetus hominum non potest esse et ideo nec populus iuxta illam Scipionis vel Ciceronis definitionem; et si non populus, nec res populi, sed qualiscumque multitudinis, quae populi nomine digna non est.
5 Ac per hoc, si res publica res est populi et populus non est, qui consensu non sociatus est iuris, non est autem ius, ubi nulla iustitia est: procul dubio colligitur, ubi iustitia non est, non esse rem publicam. Iustitia porro ea virtus est, quae sua cuique distribuit.
6 Quae igitur iustitia est hominis, quae ipsum hominem Deo vero tollit et inmundis daemonibus subdit? Hocine est sua cuique distribuere? An qui fundum aufert eius, a quo emptus est, et tradit ei, qui nihil habet in eo iuris, iniustus est; et qui se ipsum aufert dominanti Deo, a quo factus est, et malignis servit spiritibus, iustus est?
Disputatur certe acerrime atque fortissime in eisdem ipsis de re publica libris adversus iniustitiam pro iustitia.
7 Et quoniam, cum prius ageretur pro iniustitiae partibus contra iustitiam et diceretur nisi per iniustitiam rem publicam stare gerique non posse, hoc veluti validissimum positum erat, iniustum esse, ut homines hominibus dominantibus serviant; quam tamen iniustitiam nisi sequatur imperiosa civitas, cuius est magna res publica, non eam posse provinciis imperare: responsum est a parte iustitiae ideo iustum esse, quod talibus hominibus sit utilis servitus, et pro utilitate eorum fieri, cum recte fit, id est cum improbis aufertur iniuriarum licentia, et domiti melius se habebunt, quia indomiti deterius se habuerunt; subditumque est, ut ista ratio firmaretur, veluti a natura sumptum nobile exemplum atque dictum est: "Cur igitur Deus homini, animus imperat corpori, ratio libidini ceterisque vitiosis animi partibus?"
Plane hoc exemplo satis edoctum est quibusdam esse utilem servitutem, et Deo quidem ut serviatur utile esse omnibus.
8 Serviens autem Deo animus recte imperat corpori, inque ipso animo ratio Deo Domino subdita recte imperat libidini vitiisque ceteris. Quapropter ubi homo Deo non servit, quid in eo putandum est esse iustitiae? quando quidem Deo non serviens nullo modo potest iuste animus corpori aut humana ratio vitiis imperare.
9 Et si in homine tali non est ulla iustitia, procul dubio nec in hominum coetu, qui ex hominibus talibus constat. Non est hic ergo iuris ille consensus, qui hominum multitudinem populum facit, cuius res dicitur esse res publica . Nam de utilitate quid dicam, cuius etiam communione sociatus coetus hominum, sicut sese habet ista definitio, populus nuncupatur?
10 Quamvis enim, si diligenter adtendas, nec utilitas sit ulla viventium, qui vivunt impie, sicut vivit omnis, qui non servit Deo servitque daemonibus, tanto magis impiis, quanto magis sibi, cum sint inmundissimi spiritus, tamquam diis sacrificari volunt: tamen quod de iuris consensu diximus satis esse arbitror, unde appareat per hanc definitionem non esse populum, cuius res publica esse dicatur, in quo iustitia non est.
11 Si enim dicunt non spiritibus inmundis, sed diis bonis atque sanctis in sua re publica servisse Romanos: numquid eadem totiens repetenda sunt, quae iam satis, immo ultra quam satis est diximus? Quis enim ad hunc locum per superiores huius operis libros pervenit, qui dubitare adhuc possit malis et inpuris daemonibus servisse Romanos, nisi vel nimium stolidus vel inpudentissime contentiosus?
12 Sed ut taceam quales sint, quos sacrificiis colebant: in lege veri Dei scriptum est: "Sacrificans diis eradicabitur nisi Domino tantum."
Nec bonis igitur nec malis diis sacrificari voluit, qui hoc cum tanta comminatione praecepit.
Augustinus HOME

bke1008.21v

Augustinus, De Civitate Dei, Liber 19, XX <<<     >>> XXII
monumenta.ch > Augustinus > 21

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik