monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 19, XVII <<<     >>> XIX

Augustinus, De Civitate Dei, 19, Caput XVIII

1 Quod autem adtinet ad illam differentiam, quam de Academicis novis Varro adhibuit, quibus incerta sunt omnia, omnino civitas Dei talem dubitationem tamquam dementiam detestatur, habens de rebus, quas mente atque ratione comprehendit, etiamsi parvam propter corpus corruptibile, quod adgravat animam (quoniam, sicut dicit apostolus, ex parte scimus), tamen certissimam scientiam, creditque sensibus in rei cuiusque evidentia, quibus per corpus animus utitur, quoniam miserabilius fallitur, qui numquam putat eis esse credendum; credit etiam scripturis sanctis et veteribus et novis, quas canonicas appellamus, unde fides ipsa concepta est, ex qua iustus vivit; per quam sine dubitatione ambulamus, quamdiu peregrinamur a Domino; qua salva atque certa de quibusdam rebus, quas neque sensu neque ratione percepimus neque nobis per scripturam canonicam claruerunt nec per testes, quibus non credere absurdum est, in nostram notitiam pervenerunt, sine iusta reprehensione dubitamus.
Augustinus HOME

bke1008.20v