1 | Quod autem socialem vitam volunt esse sapientis, nos multo amplius adprobamus. Nam unde ista Dei civitas, de qua huius operis ecce iam undevicensimum librum versamus in manibus, vel inchoaretur exortu vel progrederetur excursu vel adprehenderet debitos fines, si non esset socialis vita sanctorum? |
2 | Sed in huius mortalitatis aerumna quot et quantis abundet malis humana societas, quis enumerare valeat? quis aestimare sufficiat? Audiant apud comicos suos hominem cum sensu atque consensu omnium hominum dicere: "Duxi uxorem; quam ibi miseriam vidi! Nati filii, Alia cura." Quid itidem illa, quae in amore vitia commemorat idem Terentius, "iniuriae suspiciones, inimicitiae bellum, pax rursum": nonne res humanas ubique impleverunt? |
3 | nonne et in amicorum honestis amoribus plerumque contingunt? nonne his usquequaque plenae sunt res humanae, ubi iniurias suspiciones, inimicitias bellum mala certa sentimus; pacem vero incertum bonum, quoniam corda eorum, cum quibus eam tenere volumus, ignoramus, et si hodie nosse possemus, qualia cras futura essent utique nesciremus. |
4 | Qui porro inter se amiciores solent esse vel debent, quam qui una etiam continentur domo? Et tamen quis inde securus est, cum tanta saepe mala ex eorum occultis insidiis extiterint, tanto amariora, quanto pax dulcior fuit, quae vera putata est, cum astutissime fingeretur? |
5 | Propter quod omnium pectora sic adtingit, ut cogat in gemitum, quod ait Tullius: "Nullae sunt occultiores insidiae quam hae, quae latent in simulatione officii aut in aliquo necessitudinis nomine. Nam eum, qui palam est adversarius, facile cavendo vitare possis; hoc vero occultum intestinum ac domesticum malum non solum existit, verum etiam opprimit, antequam prospicere atque explorare potueris." Propter quod etiam divina vox illa: "Et inimici hominis domestici eius" cum magno dolore cordis auditur, quia, etsi quisque tam fortis sit, ut aequo animo perferat, vel tam vigilans, ut provido consilio caveat, quae adversus eum molitur amicitia simulata, eorum tamen hominum perfidorum malo, cum eos esse pessimos experitur, si ipse bonus est, graviter excrucietur necesse est, sive semper mali fuerint et se bonos finxerint, sive in istam malitiam ex bonitate mutati sint. |
6 | Si ergo domus, commune perfugium in his malis humani generis, tuta non est, quid civitas, quae quanto maior est, tanto forum eius litibus et civilibus et criminalibus plenius, etiamsi quiescant non solum turbulentae, verum saepius et cruentae seditiones ac bella civilia, a quorum eventis sunt aliquando liberae civitates, a periculis numquam? |