1 | Si ergo quaeratur a nobis, quid civitas Dei de his singulis interrogata respondeat ac primum de finibus bonorum malorumque quid sentiat: respondebit aeternam vitam esse summum bonum, aeternam vero mortem summum malum; propter illam proinde adipiscendam istamque vitandam recte nobis esse vivendum. |
2 | Propter quod scriptum est: "Iustus ex fide vivit;" quoniam neque bonum nostrum iam videmus, unde oportet ut credendo quaeramus, neque ipsum recte vivere nobis ex nobis est, nisi credentes adiuvet et orantes qui et ipsam fidem dedit, qua nos ab illo adiuvandos esse credamus. |
3 | Illi autem, qui in ista vita fines bonorum et malorum esse putaverunt, sive in corpore sive in animo sive in utroque ponentes summum bonum, atque, ut id explicatius eloquar, sive in voluptate sive in virtute sive in utraque, sive in quiete sive in virtute sive in utraque, sive in voluptate simul et quiete sive in virtute sive in utrisque, sive in primis naturae sive in virtute sive in utrisque, hic beati esse et a se ipsis beatificari mira vanitate voluerunt. |
4 | Inrisit hos Veritas per prophetam dicentem: "Dominus novit cogitationes hominum" vel, sicut hoc testimonium posuit apostolus Paulus: "Dominus novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt." Quis enim sufficit quantovis eloquentiae flumine vitae huius miserias explicare? |
5 | Quam lamentatus est Cicero in consolatione de morte filiae, sicut potuit; sed quantum est quod potuit? Ea quippe, quae dicuntur prima naturae, quando, ubi, quo modo tam bene se habere in hac vita possunt, ut non sub incertis casibus fluctuent? Quis enim dolor contrarius voluptati, quae inquietudo contraria quieti in corpus cadere sapientis non potest? |
6 | Membrorum certe amputatio vel debilitas hominis expugnat incolumitatem, deformitas pulchritudinem, inbecillitas sanitatem, vires lassitudo, mobilitatem torpor aut tarditas; et quid horum est, quod nequeat in carnem sapientis inruere? Status quoque corporis atque motus, cum decentes et congruentes sunt, inter naturae prima numerantur; sed quid si aliqua mala valetudo membra tremore concutiat? |
7 | quid si usque ad ponendas in terra manus dorsi spina curvetur et hominem quodam modo quadrupedem faciat? Nonne omnem statuendi corporis et movendi speciem decusque pervertet? Quid ipsius animi primigenia quae appellantur bona, ubi duo prima ponunt propter conprehensionem perceptionemque veritatis sensum et intellectum? |
8 | Sed qualis quantusque remanet sensus, si, ut alia taceam, fiat homo surdus et caecus? Ratio vero et intellegentia quo recedet, ubi sopietur, si aliquo morbo efficiatur insanus? Phrenetici multa absurda cum dicunt vel faciunt, plerumque a bono suo proposito et moribus aliena, immo suo bono proposito moribusque contraria, sive illa cogitemus sive videamus, si digne consideremus, lacrimas tenere vix possumus aut forte nec possumus. |
9 | Quid dicam de his, qui daemonum patiuntur incursus? Ubi habent absconditam vel obrutam intellegentiam suam, quando secundum suam voluntatem et anima eorum et corpore malignus utitur spiritus? Et quis confidit hoc malum in hac vita evenire non posse sapienti? |
10 | Deinde perceptio veritatis in hac carne qualis aut quanta est, quando, sicut legimus in veraci libro sapientiae, "corpus corruptibile adgravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem?" Impetus porro vel appetitus actionis, si hoc modo recte Latine appellatur ea, quam Graeci vocant ὁρμήν, quia et ipsam primis naturae deputant bonis, nonne ipse est, quo geruntur etiam insanorum illi miserabiles motus et facta, quae horremus, quando pervertitur sensus ratioque sopitur? Porro ipsa virtus, quae non est inter prima naturae, quoniam eis postea doctrina introducente supervenit, cum sibi bonorum culmen vindicet humanorum, quid hic agit nisi perpetua bella cum vitiis, nec exterioribus, sed interioribus, nec alienis, sed plane nostris et propriis, maxime illa, quae Graece σωφροσύνη, Latine temperantia nominatur, qua carnales frenantur libidines, ne in quaeque flagitia mentem consentientem trahant? |
11 | Neque enim nullum est vitium, cum, sicut dicit apostolus, "caro concupiscit adversus spiritum" cui vitio contraria virtus est, cum, sicut idem dicit, "spiritus concupiscit adversus carnem. Haec enim", inquit, "invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis." Quid autem facere volumus, cum perfici volumus fine summi boni, nisi ut caro adversus spiritum non concupiscat, nec sit in nobis hoc vitium, contra quod spiritus concupiscat? |
12 | Quod in hac vita, quamvis velimus, quoniam facere non valemus, id saltem in adiutorio Dei facimus, ne carni concupiscenti adversus spiritum spiritu succumbente cedamus et ad perpetrandum peccatum nostra consensione pertrahamur. Absit ergo ut, quamdiu in hoc bello intestino sumus, iam nos beatitudinem, ad quam vincendo volumus pervenire, adeptos esse credamus. |
13 | Et quis est usque adeo sapiens, ut contra libidines nullum habeat omnino conflictum? Quid illa virtus, quae prudentia dicitur, nonne tota vigilantia sua bona discernit a malis, ut in illis appetendis istisque vitandis nullus error obrepat, ac per hoc et ipsa nos in malis vel mala in nobis esse testatur? |
14 | Ipsa enim docet malum esse ad peccandum consentire bonumque esse ad peccandum non consentire libidini. Illud tamen malum, cui nos non consentire docet prudentia, facit temperantia, nec prudentia nec temperantia tollit huic vitae. Quid iustitia, cuius munus est sua cuique tribuere (unde fit in ipso homine quidam iustus ordo naturae, ut anima subdatur Deo et animae caro, ac per hoc Deo et anima et caro), nonne demonstrat in eo se adhuc opere laborare potius quam in huius operis iam fine requiescere? |
15 | Tanto minus quippe anima subditur Deo, quanto minus Deum in ipsis suis cogitationibus concipit; et tanto minus animae subditur caro, quanto magis adversus spiritum concupiscit. Quamdiu ergo nobis inest haec infirmitas, haec pestis, hic languor, quo modo nos iam salvos, et si nondum salvos, quo modo iam beatos illa finali beatitudine dicere audebimus? |
16 | Iam vero illa virtus, cuius nomen est fortitudo, in quantacumque sapientia evidentissima testis est humanorum malorum, quae compellitur patientia tolerare. Quae mala Stoici philosophi miror qua fronte mala non esse contendant, quibus fatentur, si tanta fuerint, ut ea sapiens vel non possit vel non debeat sustinere, cogi eum mortem sibimet inferre atque ex hac vita emigrare. |
17 | Tantus autem superbiae stupor est in his hominibus hic se habere finem boni et a se ipsis fieri beatos putantibus, ut sapiens eorum, hoc est, qualem mirabili vanitate describunt, etiamsi excaecetur obsurdescat obmutescat, membris debilitetur doloribus crucietur et, si quid aliud talium malorum dici aut cogitari potest, incidat in eum, quo sibi mortem cogatur inferre, hanc in his malis vitam constitutam eum non pudeat beatam vocare. |
18 | O vitam beatam, quae ut finiatur mortis quaerit auxilium! Si beata est, maneatur in ea. Quo modo ista non sunt mala, quae vincunt fortitudinis bonum eandemque fortitudinem non solum sibi cedere, verum etiam delirare compellunt, ut eandem vitam et dicat beatam et persuadeat esse fugiendam? |
19 | Quis usque adeo caecus est, ut non videat, quod, si beata esset, fugienda non esset? Sed aperta infirmitatis voce fugiendam fatentur. Quid igitur causae est, cur non etiam miseram fracta superbiae cervice fateantur? Utrum, obsecro, Cato ille patientia an potius inpatientia se peremit? |
20 | Non enim hoc fecisset, nisi victoriam Caesaris inpatienter tulisset. Ubi est fortitudo? Nempe cessit, nempe succubuit, nempe usque adeo superata est, ut vitam beatam derelinqueret desereret fugeret. An non erat iam beata? |
21 | Misera ergo erat. Quo modo igitur mala non erant, quae vitam miseram fugiendamque faciebant? Quapropter etiam ipsi, qui mala ista esse confessi sunt, sicut Peripatetici, sicut veteres Academici, quorum sectam Varro defendit, tolerabilius quidem loquuntur, sed eorum quoque mirus est error, quod in his malis, etsi tam gravia sint, ut morte fugienda sint ab ipso sibimet inlata, qui haec patitur, vitam beatam tamen esse contendunt. "Mala sunt", inquit, "tormenta atque cruciatus corporis, et tanto sunt peiora, quanto potuerint esse maiora; quibus ut careas, ex hac vita fugiendum est." Qua vita, obsecro? "Hac", inquit, "quae tantis adgravatur malis." Certe ergo beata est in eisdem ipsis malis, propter quae dicis esse fugiendam? |
22 | An ideo beatam dicis, quia licet tibi ab his malis morte discedere? Quid si ergo in eis aliquo divino iudicio tenereris nec permittereris mori nec umquam sine illis esse sinereris? Nempe tunc saltem miseram talem diceres vitam. Non igitur propterea misera non est, quia cito relinquitur. |
23 | Quando quidem si sempiterna sit, etiam abs te ipso misera iudicatur; non itaque propterea, quoniam brevis est, nulla miseria debet videri aut, quod est absurdius, quia brevis miseria est, ideo etiam beatitudo appellari. Magna vis est in eis malis, quae cogunt hominem secundum ipsos etiam sapientem sibimet auferre quod homo est; cum dicant, et verum dicant, hanc esse naturae primam quodam modo et maximam vocem, ut homo concilietur sibi et propterea mortem naturaliter fugiat, ita sibi amicus, ut esse se animal et in hac coniunctione corporis atque animae vivere velit vehementer atque appetat. |
24 | Magna vis est in eis malis, quibus iste naturae vincitur sensus, quo mors omni modo omnibus viribus conatibusque vitatur, et ita vincitur, ut, quae vitabatur, optetur appetatur et, si non potuerit aliunde contingere, ab homine ipso sibimet inferatur. Magna vis est in eis malis, quae fortitudinem faciunt homicidam; si tamen adhuc dicenda est fortitudo, quae ita his malis vincitur, ut hominem, quem sicut virtus regendum tuendumque suscepit, non modo non possit per patientiam custodire, sed ipsa insuper cogatur occidere. |
25 | Debet quidem etiam mortem sapiens ferre patienter, sed quae accidit aliunde. Secundum istos autem si eam sibi ipse inferre compellitur, profecto fatendum est eis non solum mala, sed intolerabilia etiam mala esse, quae hoc eum perpetrare compellunt. Vita igitur, quae istorum tam magnorum tamque gravium malorum aut premitur oneribus aut subiacet casibus, nullo modo beata diceretur, si homines, qui hoc dicunt, sicut victi malis ingravescentibus, cum sibi ingerunt mortem, cedunt infelicitati, ita victi certis rationibus, cum quaerunt beatam vitam, dignarentur cedere veritati et non sibi putarent in ista mortalitate fine summi boni esse gaudendum, ubi virtutes ipsae, quibus hic certe nihil melius atque utilius in homine reperitur, quanto maiora sunt adiutoria contra vim periculorum laborum dolorum, tanto fideliora testimonia miseriarum. |
26 | Si enim verae virtutes sunt, quae nisi in eis, quibus vera inest pietas, esse non possunt: non se profitentur hoc posse, ut nullas miserias patiantur homines, in quibus sunt (neque enim mendaces sunt verae virtutes, ut hoc profiteantur), sed ut vita humana, quae tot et tantis huius saeculi malis esse cogitur misera, spe futuri saeculi sit beata, sicut et salva. |
27 | Quo modo enim beata est, quae nondum salva est? Unde et apostolus Paulus non de hominibus inprudentibus inpatientibus, intemperantibus et iniquis, sed de his, qui secundum veram pietatem viverent et ideo virtutes, quas haberent, veras haberent, ait: "Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes. Quod enim videt quis, quid et sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam expectamus." Sicut ergo spe salvi, ita spe beati facti sumus, et sicut salutem, ita beatitudinem non iam tenemus praesentem, sed expectamus futuram, et hoc per patientiam; quia in malis sumus, quae patienter tolerare debemus, donec ad illa veniamus bona, ubi omnia < erunt >, quibus ineffabiliter delectemur, nihil erit autem, quod iam tolerare debeamus. |
28 | Talis salus, quae in futuro erit saeculo, ipsa erit etiam finalis beatitudo. Quam beatitudinem isti philosophi, quoniam non videntes nolunt credere, hic sibi conantur falsissimam fabricare, quanto superbiore, tanto mendaciore virtute. |