monumenta.ch > Augustinus > 52
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, LI <<<     >>> LIII

Augustinus, De Civitate Dei, 18, Caput LII

1 Proinde ne illud quidem temere puto esse dicendum sive credendum, quod nonnullis visum est vel videtur, non amplius ecclesiam passuram persecutiones usque ad tempus Antichristi, quam quot iam passa est, id est decem, ut undecima eademque novissima sit ab Antichristo.
2 Primam quippe computant a Nerone quae facta est, secundam a Domitiano, a Traiano tertiam, quartam ab Antonino, a Severo quintam, sextam a Maximino, a Decio septimam, octavam a Valeriano, ab Aureliano nonam, decimam a Diocletiano et Maximiano.
3 Plagas enim Aegyptiorum, quoniam decem fuerunt, antequam exire inde inciperet populus Dei, putant ad hunc intellectum esse referendas, ut novissima Antichristi persecutio similis videatur undecimae plagae, qua Aegyptii, dum hostiliter sequerentur Hebraeos, in mari Rubro populo Dei per siccum transeunte perierunt.
4 Sed ego illa re gesta in Aegypto istas persecutiones prophetice significatas esse non arbitror; quamvis ab eis, qui hoc putant, exquisite et ingeniose illa singula his singulis comparata videantur, non prophetico spiritu, sed coniectura mentis humanae, quae aliquando ad verum pervenit, aliquando fallitur.
Quid enim, qui hoc sentiunt, dicturi sunt de persecutione, qua ipse Dominus crucifixus est?
5 in quo eam numero posituri? Si autem hac excepta existimant computandum, tamquam illae numerandae sint, quae ad corpus pertinent, non qua ipsum caput est appetitum et occisum: quid agent de illa, quae, postea quam Christus ascendit in caelum, Hierosolymis facta est, ubi beatus Stephanus lapidatus est, ubi Iacobus frater Iohannis gladio trucidatus, ubi apostolus Petrus ut occideretur inclusus et per angelum liberatus, ubi fugati atque dispersi de Hierosolymis fratres, ubi Saulus, qui postea Paulus apostolus factus est, vastabat ecclesiam, ubi ipse quoque iam fidem, quam persequebatur, evangelizans, qualia faciebat, est passus, sive per Iudaeam sive per alias gentes, quacumque Christum ferventissimus praedicabat?
6 Cur ergo eis a Nerone videtur ordiendum, cum ad Neronis tempora inter atrocissimas persecutiones, de quibus nimis longum est cuncta dicere, ecclesia crescendo pervenerit? Quod si a regibus factas persecutiones in numero existimant esse debere: rex fuit Herodes, qui etiam post ascensum Domini gravissimam fecit.
7 Deinde quid respondent etiam de Iuliano, quem non numerant in decem? An ipse non est ecclesiam persecutus, qui Christianos liberales litteras docere ac discere vetuit? Sub quo Valentinianus maior, qui post eum tertius imperator fuit, fidei Christianae confessor extitit militiaque privatus est; ut omittam quae apud Antiochiam facere coeperat, nisi unius fidelissimi et constantissimi iuvenis, qui multis, ut torquerentur, adprehensis per totum diem primus est tortus, inter ungulas cruciatusque psallentis libertatem atque hilaritatem miratus horruisset et in ceteris deformius erubescere timuisset.
8 Postremo nostra memoria Valens, supradicti Valentiniani frater, Arrianus, nonne magna persecutione per Orientis partes catholicam vastavit ecclesiam? Quale est autem, non considerare ecclesiam per totum mundum fructificantem atque crescentem posse in aliquibus gentibus persecutionem pati a regibus, et quando in aliis non patitur?
9 Nisi forte non est persecutio computanda, quando rex Gothorum in ipsa Gothia persecutus est Christianos crudelitate mirabili, cum ibi non essent nisi catholici, quorum plurimi martyrio coronati sunt, sicut a quibusdam fratribus, qui tunc illic pueri fuerant et se ista vidisse incunctanter recordabantur, audivimus?
10 Quid modo in Perside? Nonne ita in Christianos ferbuit persecutio (si tamen iam quievit), ut fugientes inde nonnulli usque ad Romana oppida pervenerint? Haec atque huius modi mihi cogitanti non videtur esse definiendus numerus persecutionum, quibus exerceri oportet ecclesiam.
11 Sed rursus adfirmare aliquas futuras a regibus praeter illam novissimam, de qua nullus ambigit Christianus, non minoris est temeritatis. Itaque hoc in medio relinquimus neutram partem quaestionis huius astruentes sive destruentes, sed tantummodo ab adfirmandi quodlibet horum audaci praesumptione revocantes.
Augustinus HOME

bnf2832.249 bnf11864.120

Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, LI <<<     >>> LIII
monumenta.ch > Augustinus > 52