1 | Videns autem diabolus templa daemonum deseri et in nomen liberantis Mediatoris currere genus humanum, haereticos movit, qui sub vocabulo Christiano doctrinae resisterent Christianae, quasi possent indifferenter sine ulla correptione haberi in civitate Dei, sicut civitas confusionis indifferenter habuit philosophos inter se diversa et adversa sentientes. |
2 | Qui ergo in ecclesia Christi morbidum aliquid pravumque sapiunt, si correpti, ut sanum rectumque sapiant, resistunt contumaciter suaque pestifera et mortifera dogmata emendare nolunt, sed defensare persistunt, haeretici fiunt et foras exeuntes habentur in exercentibus inimicis. |
3 | Etiam sic quippe veris illis catholicis membris Christi malo suo prosunt, dum Deus utitur et malis bene et diligentibus eum omnia cooperatur in bonum. Inimici enim omnes ecclesiae, quolibet errore caecentur vel malitia depraventur, si accipiunt potestatem corporaliter affligendi, exercent eius patientiam; si tantummodo male sentiendo adversantur, exercent eius sapientiam; ut autem etiam inimici diligantur, exercent eius benevolentiam aut etiam beneficentiam, sive suadibili doctrina cum eis agatur sive terribili disciplina. |
4 | Ac per hoc diabolus princeps impiae civitatis adversus peregrinantem in hoc mundo civitatem Dei vasa propria commovendo nihil ei nocere permittitur, cui procul dubio et rebus prosperis consolatio, ut non frangatur adversis, et rebus adversis exercitatio, ut non corrumpatur prosperis, per divinam providentiam procuratur, atque ita temperatur utrumque ab alterutro, ut in psalmo illam vocem non aliunde agnoscamus exortam: "Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae iucundaverunt animam meam." Hinc est et illud apostoli: "Spe gaudentes, in tribulatione patientes." Nam et id, quod ait idem doctor: "Quicumque volunt in Christo pie vivere, persecutionem patiuntur," nullis putandum est deesse posse temporibus. |
5 | Quia et cum ab eis, qui foris sunt, non saevientibus videtur esse tranquillitas et re vera est plurimumque consolationis adfert, maxime infirmis: non tamen desunt, immo multi sunt intus, qui corda pie viventium suis perditis moribus cruciant; quoniam per eos blasphematur Christianum et catholicum nomen; quod quanto est carius eis, qui volunt pie vivere in Christo, tanto magis dolent, quod per malos intus positos fit, ut minus, quam piorum mentes desiderant, diligatur. |
6 | Ipsi quoque haeretici, cum cogitantur habere nomen et sacramenta Christiana et scripturas et professionem, magnum dolorem faciunt in cordibus piorum; quia et multi volentes esse Christiani propter eorum dissensiones haesitare coguntur et multi maledici etiam in his inveniunt materiam blasphemandi Christianum nomen, quia et ipsi quoquo modo Christiani appellantur. His atque huius modi pravis moribus et erroribus hominum persecutionem patiuntur, qui volunt in Christo pie vivere, etiam nullo infestante neque vexante corpus illorum. |
7 | Patiuntur quippe hanc persecutionem non in corporibus, sed in cordibus. Unde illa vox est: "Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo." Non enim ait: "In corpore meo". Sed rursus quoniam cogitantur inmutabilia divina promissa, et quod ait apostolus: "Novit Dominus qui sunt eius (quos enim praescivit et praedestinavit conformes imaginis filii sui," ex eis perire nullus potest): ideo sequitur in illo psalmo: "Consolationes tuae iucundaverunt animam meam." Dolor autem ipse, qui fit in cordibus piorum, quos persequuntur mores Christianorum malorum sive falsorum, prodest dolentibus, quoniam de caritate descendit, qua eos perire nolunt nec impedire aliorum salutem. |
8 | Denique magnae consolationes fiunt etiam de correctionibus eorum, quae piorum animas tanta iucunditate perfundunt, quantis doloribus de sua perditione cruciaverant. Sic in hoc saeculo, in his diebus malis non solum a tempore corporalis praesentiae Christi et apostolorum eius, sed ab ipso Abel, quem primum iustum impius frater occidit, et deinceps usque in huius saeculi finem inter persecutiones mundi et consolationes Dei peregrinando procurrit ecclesia. |