monumenta.ch > Augustinus > 45
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, XLIV <<<     >>> XLVI

Augustinus, De Civitate Dei, 18, Caput XLV

1 Postea quam gens Iudaea coepit non habere prophetas, procul dubio deterior facta est, eo scilicet tempore, quo se sperabat instaurato templo post captivitatem, quae fuit in Babylonia, futuram esse meliorem. Sic quippe intellegebat populus ille carnalis, quod praenuntiatum est per Aggaeum prophetam dicentem: "Magna erit gloria domus istius novissimae, plus quam primae;" quod de novo testamento dictum esse paulo superius demonstravit, ubi ait aperte Christum promittens: "Et mouebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus."
Quo loco septuaginta interpretes alium sensum magis corpori quam capiti, hoc est magis ecclesiae quam Christo, convenientem prophetica auctoritate dixerunt: "Venient quae electa sunt Domini de cunctis gentibus," id est homines, de quibus ipse Iesus in evangelio: "Multi", inquit, "vocati, pauci vero electi."
Talibus enim electis gentium domus aedificatur Dei per testamentum novum lapidibus vivis, longe gloriosior, quam templum illud fuit, quod a rege Salomone constructum est et post captivitatem instauratum. Propter hoc ergo nec prophetas ex illo tempore habuit illa gens et multis cladibus afflicta est ab alienigenis regibus ipsisque Romanis, ne hanc Aggaei prophetiam in illa instauratione templi opinaretur impletam.
Non multo post enim adveniente Alexandro subiugata est, quando etsi nulla est facta vastatio, quoniam non sunt ei ausi resistere et ideo placatum facillime subditi receperunt, non erat tamen gloria tanta domus illius, quanta fuit in suorum regum libera potestate.
2 Hostias sane Alexander immolavit in Dei templo, non ad eius cultum vera pietate conversus, sed impia vanitate cum diis eum falsis colendum putans. Deinde Ptolomaeus, Lagi filius, quod supra memoravi, post, Alexandri mortem captivos inde in Aegyptum transtulit, quos eius successor Ptolomaeus Philadelphus beneuolentissime inde dimisit; per quem factum est, quod paulo ante narraui, ut septuaginta interpretum scripturas haberemus.
3 Deinde contriti sunt bellis, quae in Macchabaeorum libris explicantur. Post haec capti a rege Alexandriae Ptolomaeo, qui est appellatus Epiphanes; inde ab Antiocho rege Syriae multis et gravissimis malis ad idola colenda conpulsi, templumque ipsum repletum sacrilegis superstitionibus gentium, quod tamen dux eorum strenuissimus Iudas, qui etiam Macchabaeus dictus est, Antiochi ducibus pulsis ab omni illa idolatriae contaminatione mundauit.
Non autem multo post Alcimus quidam per ambitionem, cum a genere sacerdotali esset alienus, quod nefas erat, pontifex factus est.
4 Hinc iam post annos ferme quinquaginta, in quibus eis tamen pax non fuit, quamvis aliqua et prospere gesserint, primus apud eos Aristobolus adsumpto diademate et rex et pontifex factus est. Antea quippe, ex quo de Babyloniae captivitate reversi sunt templumque instauratum est, non reges, sed duces vel principes habuerunt; quamvis et qui rex est possit dici princeps a principatu imperandi et dux eo, quod sit ductor exercitus; sed non continuo, quicumque principes vel duces sunt, etiam reges dici possunt, quod iste Aristobolus fuit.
5 Cui successit Alexander, etiam ipse rex et pontifex, qui crudeliter in suos regnasse traditur. Post hunc uxor eius Alexandra regina Iudaeorum fuit, ex cuius tempore deinceps mala sunt eos secuta graviora. Filii quippe huius Alexandrae Aristobolus et Hyrcanus inter se de imperio dimicantes vires adversus Israeliticam gentem prouocauere Romanas. Hyrcanus namque ab eis contra fratrem poposcit auxilium.
6 Tunc iam Roma subiugaverat Africam, subiugaverat Graeciam lateque etiam aliis orbis partibus imperans tamquam se ipsa non valens ferre sua se quodam modo magnitudine fregerat. Pervenerat quippe ad seditiones domesticas graves atque inde ad bella socialia moxque civilia, tantumque se comminuerat et adtriverat, ut ei mutandus rei publicae status, quo regeretur regibus, immineret.
7 Pompeius ergo, populi Romani praeclarissimus princeps, Iudaeam cum exercitu ingressus civitatem capit, templum reserat, non deuotione supplicis, sed iure victoris, et ad sancta sanctorum, quo nisi summum sacerdotem non licebat intrare, non ut uenerator, sed ut profanator accedit; confirmatoque Hyrcani pontificatu et subiugatae genti inposito custode Antipatro, quos tunc procuratores vocabant, vinctum secum Aristobolum ducit.
8 Ex illo Iudaei etiam tributarii Romanorum esse coeperunt. Postea Cassius etiam templum expoliavit. Deinde post paucos annos etiam Herodem alienigenam regem habere meruerunt, quo regnante natus est Christus. Iam enim venerat plenitudo temporis significata prophetico spiritu per os patriarchae Iacob, ubi ait: "Non deficiet princeps ex Iuda, neque dux de femoribus eius, donec veniat cui repositum est, et ipse expectatio gentium."
Non ergo defuit Iudaeorum princeps ex Iudaeis usque ad istum Herodem, quem primum acceperunt alienigenam regem.
9 Tempus ergo iam erat, ut veniret ille, cui repositum erat, quod novo promissum est testamento, ut ipse esset expectatio gentium. Fieri autem non posset, ut expectarent eum gentes venturum, sicut eum cernimus expectari, ut veniat ad faciendum iudicium in claritate potentiae, nisi prius in eum crederent, cum venit ad patiendum iudicium in humilitate patientiae.
Augustinus HOME

bnf2832.249 bnf11864.120

Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, XLIV <<<     >>> XLVI
monumenta.ch > Augustinus > 45