monumenta.ch > Augustinus > 43
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, XLII <<<     >>> XLIV

Augustinus, De Civitate Dei, 18, Caput XLIII

1 Nam cum fuerint et alii interpretes, qui ex Hebraea lingua in Graecam sacra illa eloquia transtulerunt, sicut Aquila, Symmachus, Theodotion; sicut etiam illa est interpretatio, cuius auctor non apparet et ob hoc sine nomine interpretis quinta editio nuncupatur: hanc tamen, quae Septuaginta est, tamquam sola esset, sic recepit ecclesia, eaque utuntur Graeci populi Christiani, quorum plerique utrum alia sit aliqua ignorant.
2 Ex hac Septuaginta interpretatione etiam in Latinam linguam interpretatum est, quod ecclesiae Latinae tenent; quamvis non defuerit temporibus nostris presbyter Hieronymus, homo doctissimus et omnium trium linguarum peritus, qui non ex Graeco, sed ex Hebraeo in Latinum eloquium easdem scripturas conuerterit.
3 Sed eius tam litteratum laborem quamvis Iudaei fateantur esse veracem, septuaginta vero interpretes in multis errasse contendant: tamen ecclesiae Christi tot hominum auctoritati ab Eleazaro tunc pontifice ad hoc tantum opus electorum neminem iudicant praeferendum; quia, etsi non in eis unus apparuisset spiritus sine dubitatione divinus, sed inter se verba interpretationis suae septuaginta docti more hominum contulissent, ut, quod placuisset omnibus, hoc maneret, nullus eis unus interpres debuit anteponi; cum vero tantum in eis signum divinitatis apparuit, profecto quisquis alius illarum scripturarum ex Hebraea in quamlibet aliam linguam interpres est verax, aut congruit illis septuaginta interpretibus, aut si non congruere videtur, altitudo ibi prophetica esse credenda est.
4 Spiritus enim, qui in prophetis erat, quando illa dixerunt, idem ipse erat etiam in septuaginta viris, quando illa interpretati sunt; qui profecto auctoritate divina et aliud dicere potuit, tamquam propheta ille utrumque dixisset, quia utrumque idem Spiritus diceret, et hoc ipsum aliter, ut, si non eadem verba, idem tamen sensus bene intellegentibus dilucesceret, et aliquid praetermittere et aliquid addere, ut etiam hinc ostenderetur non humanam fuisse in illo opere servitutem, quam verbis debebat interpres, sed divinam potius potestatem, quae mentem replebat et regebat interpretis.
5 Nonnulli autem codices Graecos interpretationis Septuaginta ex Hebraeis codicibus emendandos putarunt; nec tamen ausi sunt detrahere, quod Hebraei non habebant et Septuaginta posuerunt; sed tantum modo addiderunt, quae in Hebraeis inventa apud Septuaginta non erant, eaque signis quibusdam in stellarum modum factis ad capita eorundem versuum notaverunt, quae signa asteriscos vocant.
6 Illa vero, quae non habent Hebraei, habent autem Septuaginta, similiter ad capita versuum iacentibus uirgulis, sicut scribuntur unciae, signauerunt. Et multi codices has notas habentes usquequaque diffusi sunt et Latini. Quae autem non praetermissa vel addita, sed aliter dicta sunt, sive alium sensum faciant etiam ipsum non abhorrentem, sive alio modo eundem sensum explicare monstrentur, nisi utrisque codicibus inspectis nequeunt reperiri.
7 Si ergo, ut oportet, nihil aliud intueamur in scripturis illis, nisi quid per homines dixerit Dei Spiritus, quidquid est in Hebraeis codicibus et non est apud interpretes septuaginta, noluit ea per istos, sed per illos prophetas Dei Spiritus dicere. Quidquid vero est apud Septuaginta, in Hebraeis autem codicibus non est, per istos ea maluit quam per illos idem Spiritus dicere, sic ostendens utrosque fuisse prophetas.
8 Isto enim modo alia per Esaiam, alia per Hieremiam, alia per alium aliumque prophetam vel aliter eadem per hunc ac per illum dixit, ut voluit. Quidquid porro apud utrosque invenitur, per utrosque dicere voluit unus atque idem Spiritus; sed ita ut illi praecederent prophetando, isti sequerentur prophetice illos interpretando; quia sicut in illis vera et concordantia dicentibus unus pacis Spiritus fuit, sic et in istis non secum conferentibus et tamen tamquam ore uno cuncta interpretantibus idem Spiritus unus apparuit.
Augustinus HOME

bnf2832.249 bnf11864.120