monumenta.ch > Augustinus > 40
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, XXXIX <<<     >>> XLI

Augustinus, De Civitate Dei, 18, Caput XL

1 Frustra itaque vanissima praesumptione garriunt quidam dicentes, ex quo Aegyptus rationem siderum conprehendit, amplius quam centum annorum milia numerari. In quibus enim libris istum numerum collegerunt, qui non multum ante annorum duo milia litteras magistra Iside didicerunt?
2 Non enim paruus auctor est in historia Varro, qui hoc prodidit, quod a litterarum etiam divinarum veritate non dissonat. Cum enim ab ipso primo homine, qui est appellatus Adam, nondum sex annorum milia compleantur, quo modo non isti ridendi potius quam refellendi sunt, qui de spatio temporum tam diversa et huic exploratae veritati tam contraria persuadere conantur?
3 Cui enim melius narranti praeterita credimus, quam qui etiam futura praedixit, quae praesentia iam videmus? Nam et ipsa historicorum inter se dissonantia copiam nobis praebet, ut ei potius credere debeamus, qui divinae, quam tenemus, non repugnat historiae.
4 Porro autem cives impiae civitatis diffusi usquequaque per terras cum legunt doctissimos homines, quorum nullius contemnenda videatur auctoritas, inter se de rebus gestis ab aetatis nostrae memoria remotissimis discrepantes, cui potius credere debeant, non inveniunt.
5 Nos vero in nostrae religionis historia fulti auctoritate divina, quidquid ei resistit, non dubitamus esse falsissimum, quomodolibet sese habeant cetera in saecularibus litteris, quae seu vera seu falsa sint, nihil momenti adferunt, quo recte beateque vivamus.
Augustinus HOME

bnf2832.249 bnf11864.120