monumenta.ch > Augustinus > 36
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, XXXV <<<     >>> XXXVII

Augustinus, De Civitate Dei, 18, Caput XXXVI

1 Post hos tres prophetas, Aggaeum, Zachariam, Malachiam, per idem tempus liberationis populi ex Babyloniae servitute scripsit etiam Esdras, qui magis rerum gestarum scriptor est habitus quam propheta (sicuti est et liber, qui appellatur Esther, cuius res gesta in laudem Dei non longe ab his temporibus invenitur); nisi forte Esdras in eo Christum prophetasse intellegendus est, quod inter quosdam iuvenes orta quaestione, quid amplius valeret in rebus, cum reges unus dixisset, alter vinum, tertius mulieres, quae plerumque regibus imperarent, idem tamen tertius veritatem super omnia demonstravit esse victricem.
2 Consulto autem evangelio Christum esse cognoscimus veritatem. Ab hoc tempore apud Iudaeos restituto templo non reges, sed principes fuerunt usque ad Aristobolum; quorum supputatio temporum non in scripturis sanctis, quae appellantur canonicae, sed in aliis invenitur, in quibus sunt et Macchabaeorum libri, quos non Iudaei, sed ecclesia pro canonicis habet propter quorundam martyrum passiones uehementes atque mirabiles, qui, antequam Christus venisset in carne, usque ad mortem pro Dei lege certarunt et mala gravissima atque horribilia pertulerunt.
Augustinus HOME

bnf2832.249 bnf11864.120