monumenta.ch > Augustinus > 35
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, XXXIV <<<     >>> XXXVI

Augustinus, De Civitate Dei, 18, Caput XXXV

1 Restant tres minores prophetae, qui prophetaverunt in fine captivitatis, Aggaeus, Zacharias, Malachias. Quorum Aggaeus Christum et ecclesiam hac apertius brevitate prophetat: "Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commouebo caelum et terram et mare et aridam, et mouebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus."
Haec prophetia partim completa iam cernitur, partim speratur in fine complenda.
2 Movit enim caelum angelorum et siderum testimonio, quando incarnatus est Christus; movit terram ingenti miraculo de ipso virginis partu; movit mare et aridam, cum et in insulis et in orbe toto Christus adnuntiatur: ita moveri omnes gentes videmus ad fidem. Iam vero quod sequitur: "Et veniet desideratus cunctis gentibus," de novissimo eius expectatur adventu.
3 Ut enim esse desideratus expectantibus, prius oportuit eum dilectum esse credentibus.
Zacharias de Christo et ecclesia: "Exulta", inquit, "valde, filia Sion, iubila, filia Hierusalem; ecce rex tuus venit tibi iustus et salvator; ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinae; et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae."
Hoc quando factum sit, ut Dominus Christus in itinere iumento huius generis uteretur, in evangelio legitur, ubi et haec prophetia commemoratur ex parte, quantum illi loco sufficere visum est.
4 Alio loco ad ipsum Christum in spiritu prophetiae loquens de remissione peccatorum per eius sanguinem: "Tu quoque", inquit, "in sanguine testamenti tui emisisti uinctos tuos de lacu, in quo non est aqua."
Quid per hunc lacum velit intellegi, possunt diversa sentiri etiam secundum rectam fidem.
5 Mihi tamen videtur non eo significari melius, nisi humanae miseriae profunditatem siccam quodam modo et sterilem, ubi non sunt fluenta iustitiae, sed iniquitatis lutum. De hoc quippe etiam in psalmo dicitur: "Et eduxit me de lacu miseriae et de luto limi."
Malachias prophetans ecclesiam, quam per Christum cernimus propagatam, Iudaeis apertissime dicit ex persona Dei: "Non est mihi voluntas in vobis, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificabitur et offeretur nomini meo oblatio munda; quia magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus."
Hoc sacrificium per sacerdotium Christi secundum ordinem Melchisedech cum in omni loco a solis ortu usque ad occasum Deo iam videamus offerri, sacrificium autem Iudaeorum, quibus dictum est: "Non est mihi voluntas in vobis, nec accipiam munus de manibus vestris" cessasse negare non possint: quod adhuc expectant alium Christum, cum hoc, quod prophetatum legunt et impletum vident, impleri non potuerit nisi per ipsum?
6 Dicit enim paulo post de ipso ex persona Dei: "Testamentum meum erat cum eo vitae et pacis, et dedi ei, ut timore timeret me, et a facie nominis mei revereretur. Lex veritatis erat in ore ipsius, in pace dirigens ambulauit mecum et multos convertit ab iniquitate; quondam labia sacerdotis custodient scientiam et legem inquirent ex ore eius; quoniam angelus Domini omnipotentis est."
Nec mirandum est, quia Domini omnipotentis angelus dictus est Christus Iesus.
7 Sicut enim servus propter formam servi, in qua venit ad homines, sic angelus propter evangelium, quod nuntiavit hominibus. Nam si Graeca ista interpretemur, et evangelium bona nuntiatio est et angelus nuntius. De ipso quippe iterum dicit: "Ecce mittam angelum meum, et prospiciet viam ante faciem meam; et subito veniet in templum suum Dominus, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus omnipotens; et quis sustinebit diem introitus eius? aut quis resistet in aspectu eius?"
Hoc loco et primum et secundum Christi praenuntiavit adventum; primum scilicet, de quo ait: "Et subito veniet in templum suum," id est in carnem suam, de qua dixit in evangelio: "Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud;" secundum vero, ubi ait: "Ecce venit, dicit Dominus omnipotens, et quis sustinebit diem introitus eius?
8 aut quis resistet in aspectu eius?"
Quod autem dixit: "
Dominus, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis," significavit utique etiam Iudaeos secundum scripturas, quas legunt, Christum quaerere et velle.
9 Sed multi eorum, quem quaesierunt et voluerunt, venisse non agnoverunt, excaecati in cordibus suis praecedentibus meritis suis. Quod sane hic nominat testamentum, vel supra, ubi ait: "Testamentum meum erat cum eo," vel hic, ubi eum dixit angelum testamenti, novum procul dubio testamentum debemus accipere, ubi sempiterna, non vetus, ubi temporalia sunt promissa; quae pro magno habentes plurimi infirmi et Deo vero talium rerum mercede servientes, quando vident eis impios abundare, turbantur.
10 Propter quod idem propheta, ut novi testamenti aeternam beatitudinem, quae non dabitur nisi bonis, distingueret a veteris terrena felicitate, quae plerumque datur et malis: "Ingravastis", inquit, "super me verba vestra, dicit Dominus, et dixistis: In quo detraximus de te? Dixistis: Vanus est omnis, qui servit Deo, et quid plus, quia custodivimus observationes eius, et quia ambulavimus supplicantes ante faciem Domini omnipotentis? Et nunc nos beatificamus alienos, et reaedificantur omnes, qui faciunt iniqua; et aduersati sunt Deo, et salvi facti sunt. Haec oblocuti sunt, qui timebant Dominum, unusquisque ad proximum suum; et animaduertit Dominus et audivit; et scripsit librum memoriae in conspectu suo eis, qui timent Dominum et reuerentur nomen eius."
Isto libro significatum est testamentum novum. Denique quod sequitur audiamus: "Et erunt mihi, dicit Dominus omnipotens, in diem quam ego facio in adquisitionem, et eligam eos sicut eligit homo filium suum servientem sibi; et conuertimini, et videbitis inter iustum et iniustum, et inter servientem Deo et non servientem. quoniam ecce dies venit ardens sicut clibanus et concremabit eos, et erunt omnes alienigenae et omnes facientes iniquitatem stipula, et incendet illos dies, qui adveniet, dicit Dominus omnipotens; et non derelinquetur eorum radix neque sarmentum. Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae, et sanitas in pinnis eius; et exibitis et exultabitis sicut vituli ex vinculis resoluti; et conculcabitis iniquos, et erunt cinis sub pedibus vestris in die, in quo ego facio, dicit Dominus omnipotens."
Hic est qui dicitur dies iudicii; de quo suo loco, si Deus voluerit, loquemur uberius.
Augustinus HOME

bnf2832.249 bnf11864.120

Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, XXXIV <<<     >>> XXXVI
monumenta.ch > Augustinus > 35