monumenta.ch > Augustinus > 9 > 31
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, XXX <<<     >>> XXXII

Augustinus, De Civitate Dei, 18, Caput XXXI

1 Tres prophetae de minoribus, Abdias, Naum, Ambacum, nec tempora sua dicunt ipsi, nec in chronicis Eusebii et Hieronymi, quando prophetaverint, invenitur. Abdias enim positus est quidem ab eis cum Michaea, sed non eo loco, ubi notantur tempora, quando Michaeam prophetasse ex eius litteris constat; quod errore neglegenter describentium labores alienos existimo contigisse; duos vero alios commemoratos in codicibus chronicorum, quos habuimus, non potuimus invenire.
2 Tamen quia canone continentur, nec ipsi oportet praetereantur a nobis. Abdias, quantum ad scripturam eius adtinet, omnium brevissimus prophetarum, adversus Idumaeam loquitur, gentem scilicet Esau, ex duobus geminis filiis Isaac, nepotibus Abrahae, maioris illius reprobati.
3 Porro si Idumaeam modo locutionis, quo intellegitur a parte totum, accipiamus positam esse pro gentibus: possumus de Christo agnoscere, quod ait inter cetera: "In monte autem Sion erit salus et erit sanctum;" et paulo post in fine ipsius prophetiae: "Et ascendent", inquit, "resalvati ex monte Sion, ut defendant montem Esau, et erit Domino regnum."
Apparet quippe id esse completum, cum resalvati ex monte Sion, id est ex Iudaea credentes in Christum, qui praecipue agnoscuntur apostoli, ascenderunt, ut defenderent montem Esau.
4 Quo modo defenderent, nisi per evangelii praedicationem salvos faciendo eos qui crediderunt, ut eruerentur de potestate tenebrarum et transferrentur in regnum Dei? Quod consequenter expressit addendo: "Et erit Domino regnum."
Mons enim Sion Iudaeam significat, ubi futura praedicta est salus et sanctum, quod est Christus Iesus.
5 Mons vero Esau Idumaea est, per quam significata est ecclesia gentium, quam defenderunt, sicut exposui, resalvati ex monte Sion, ut esset Domino regnum. Hoc obscurum erat, antequam fieret; sed factum quis non fidelis agnoscat?
Naum vero propheta, immo per illum Deus: "Exterminabo", inquit, "sculptilia et conflatilia, ponam sepulturam tuam; quia veloces ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem. Celebra, Iuda, dies festos tuos, redde vota tua; quia iam non adicient ultra, ut transeant in vetustatem. Consummatum est, consumptum est, ablatum est. Ascendit, qui insufflat in faciem tuam, eripiens te ex tribulatione."
Quis ascenderit ab inferis et insufflaverit in faciem Iudae, hoc est Iudaeorum discipulorum, Spiritum sanctum, recolat qui meminit evangelium.
6 Ad novum enim testamentum pertinent, quorum dies festiva spiritaliter innovantur, ut in vetustatem transire non possint. Porro per evangelium exterminata sculptilia et conflatilia, id est idola deorum falsorum, et oblivioni tamquam sepulturae tradita iam videmus et hanc etiam in hac re prophetiam completam esse cognoscimus.
Ambacum de quo alio quam de Christi adventu, qui futurus fuerat, intellegitur dicere: "Et respondit Dominus ad me et dixit: Scribe visum aperte in buxo, ut adsequatur qui legit ea; quia adhuc visio ad tempus, et orietur in fine et non in uacuum; si tardauerit, sustine eum, quia veniens veniet et non morabitur?"
Augustinus HOME

bnf2832.249 bnf11864.120