monumenta.ch > Augustinus > 28
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, XXVII <<<     >>> XXIX

Augustinus, De Civitate Dei, 18, Caput XXVIII

1 Osee igitur propheta, quanto profundius quidem loquitur, tanto operosius penetratur. Sed aliquid inde sumendum est et hic ex nostra promissione ponendum. "Et erit", inquit, "in loco quo dictum est eis: Non populus meus vos, vocabuntur et ipsi filii Dei vivi."
Hoc testimonium propheticum de vocatione populi gentium, qui prius non pertinebat ad Deum, etiam apostoli intellexerunt.
2 Et quia ipse quoque populus gentium spiritaliter est in filiis Abrahae ac per hoc recte dicitur Israel, propterea sequitur et dicit: "Et congregabuntur filii Iuda et filii Israel in id ipsum, et ponent sibi principatum unum et ascendent a terra."
Hoc si adhuc velimus exponere, eloquii prophetici obtundetur sapor. Recolatur tamen lapis ille angularis et duo parietes, unus ex Iudaeis, alter ex gentibus; ille nomine filiorum Iuda, iste nomine filiorum Israel, eidem uni principatui suo in id ipsum innitentes et ascendentes agnoscantur a terra.
3 Istos autem carnaliter Israelitas, qui nunc nolunt credere in Christum, postea credituros, id est filios eorum (nam utique isti in suum locum moriendo transibunt), idem propheta testatur dicens: "Quoniam diebus multis sedebunt filii Israel sine rege, sine principe, sine sacrificio, sine altari, sine sacerdotio, sine manifestationibus."
Quis non videat nunc sic esse Iudaeos?
4 Sed quid adiungat, audiamus. "Et postea", inquit, "revertentur filii Israel et inquirent Dominum Deum suum et David regem suum, et stupescent in Domino et in bonis ipsius in novissimis diebus."
Nihil est ista prophetia manifestius, cum David regis nomine significatus intellegitur Christus, quia factus est, sicut dicit apostolus, "ex semine David secundum carnem."
Praenuntiavit iste propheta etiam tertio die Christi resurrectionem futuram, sicut eam prophetica altitudine praenuntiari oportebat, ubi ait: "Sanabit nos post biduum, in die tertio resurgemus."
Secundum hoc enim nobis dicit apostolus: "Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite."
Amos quoque de rebus talibus sic prophetat: "Praepara", inquit, "te, ut invoces Deum tuum Israel; quia ecce ego firmans tonitrum et creans spiritum et adnuntians in hominibus Christum suum;" et alio loco: "In illa die", inquit, "resuscitabo tabernaculum David, quod cecidit, et reaedificabo, quae ceciderunt eius, et destructa eius resuscitabo et reaedificabo ea sicut dies saeculi; ita ut exquirant me residui hominum et omnes gentes, in quibus invocatum est nomen meum super eos, dicit Dominus faciens haec."
Augustinus HOME

bnf2832.249 bnf11864.120