Augustinus, De Civitate Dei, 18, Caput XXII
1 | Ne multis morer, condita est civitas Roma velut altera Babylon et velut prioris filia Babylonis, per quam Deo placuit orbem debellare terrarum et in unam societatem rei publicae legumque perductum longe lateque pacare. |
2 | Erant enim iam populi validi et fortes et armis gentes exercitatae, quae non facile cederent, et quas opus esset ingentibus periculis et vastatione utrimque non parva atque horrendo labore superari. Nam quando regnum Assyriorum totam paene Asiam subiugavit, licet bellando sit factum, non tamen multum asperis et difficilibus bellis fieri potuit, quia rudes adhuc ad resistendum gentes erant nec tam multae vel magnae, si quidem post illud maximum atque universale diluvium, cum in arca Noe octo soli homines evaserunt, anni non multo amplius quam mille transierant, quando Ninus Asiam totam excepta India subiugavit. |
3 | Roma vero tot gentes < et > Orientis et Occidentis, quas imperio Romano subditas cernimus, non ea celeritate ac facilitate perdomuit, quoniam paulatim increscendo robustas eas et bellicosas, quaqua versum dilatabatur, invenit. Tempore igitur, quo Roma condita est, populus Israel habebat in terra promissionis annos septingentos decem et octo. |
4 | Ex quibus viginti septem pertinent ad Iesum Nave, deinde ad tempus iudicum trecenti viginti novem. Ex quo autem reges ibi esse coeperant, anni erant trecenti sexaginta duo. Et rex tunc erat in Iuda, cuius nomen erat Achaz vel, sicut alii conputant, qui ei successit Ezechias, quem quidem constat optimum et piissimum regem Romuli regnasse temporibus. |
5 | In ea vero Hebraei populi parte, quae appellabatur Israel, regnare coeperat Osee. |