monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, XVIII <<<     >>> XX

Augustinus, De Civitate Dei, 18, Caput XIX

1 Eo tempore post captam Troiam atque deletam Aeneas cum viginti navibus, quibus portabantur reliquiae Troianorum, in Italiam venit, regnante ibi Latino et apud Athenienses Menestheo, apud Sicyonios Polyphide, apud Assyrios Tautane, apud Hebraeos autem iudex Labdon fuit.
2 Mortuo autem Latino regnavit Aeneas tribus annis, eisdem in supradictis locis manentibus regibus, nisi quod Sicyoniorum iam Pelasgus erat et Hebraeorum iudex Samson; qui cum mirabiliter fortis esset, putatus est Hercules. Sed Aenean, quoniam quando mortuus est non conparuit, deum sibi fecerunt Latini.
3 Sabini etiam regem suum primum Sancum sive, ut aliqui appellant, Sanctum, rettulerunt in deos. Per idem tempus Codrus rex Atheniensium Peloponnensibus eiusdem hostibus civitatis se interficiendum ignotus obiecit; et factum est. Hoc modo eum praedicant patriam liberasse.
4 Responsum enim acceperant Peloponnenses tum demum se superaturos, si eorum regem non occidissent. Fefellit ergo eos habitu pauperis apparendo et in suam necem per iurgium provocando. Unde ait Vergilius:
Et iurgia Codri.
Et hunc Athenienses tamquam deum sacrificiorum honore coluerunt. Quarto Latinorum rege Silvio Aeneae filio, non de Creusa, de qua fuit Ascanius, qui tertius ibi regnavit, sed de Lavinia Latini filia, quem postumum Aeneas dicitur habuisse, Assyriorum autem vicensimo et nono Oneo et Melantho Atheniensium sexto decimo, iudice autem Hebraeorum Heli sacerdote regnum Sicyoniorum consumptum est, quod per annos nongentos quinquaginta et novem traditur fuisse porrectum.
Augustinus HOME