Augustinus, De Civitate Dei, 18, Caput XVI
1 | Troia vero eversa excidio illo usquequaque cantato puerisque notissimo, quod et magnitudine sui et scriptorum excellentibus linguis insigniter diffamatum atque vulgatum est gestumque regnante iam Latino Fauni filio, ex quo Latinorum regnum dici coepit Laurentumque cessavit, Graeci victores deletam Troiam relinquentes et ad propria remeantes diversis et horrendis cladibus dilacerati atque contriti sunt; et tamen etiam ex eis deorum suorum numerum auxerunt. |
2 | Nam et Diomeden fecerunt deum, quem poena divinitus inrogata perhibent ad suos non revertisse; eiusque socios in volucres fuisse conversos non fabuloso poeticoque mendacio, sed historica adtestatione confirmant; quibus nec deus, ut putant, factus humanam revocare naturam vel ipse potuit vel certe a Iove suo rege tamquam caelicola novicius impetravit. |
3 | Quin etiam templum eius esse aiunt in insula Diomedea, non longe a monte Gargano, qui est in Apulia, et hoc templum circumvolare atque incolere has alites tam mirabili obsequio, ut aquam impleant et aspergant; et eo si Graeci venerint vel Graecorum stirpe prognati, non solum quietas esse, verum et insuper adulare; si autem alienigenas viderint, vubuolare ad capita tamque gravibus ictibus, ut etiam perimant, vulnerare. |
4 | Nam duris et grandibus rostris satis ad haec proelia perhibentur armatae. |