Augustinus, De Civitate Dei, 18, Caput IV
1 | Regnantibus Assyriorum decimo rege Baleo et Sicyoniorum nono Messapo, qui etiam Cephisos a quibusdam traditur (si tamen duorum nominum homo unus fuit ac non potius alterum pro altero putaverunt fuisse hominem, qui in suis posuerunt scriptis alterum nomen), cum rex Argiuorum tertius Apis esset, mortuus est Isaac annorum centum octoginta et reliquit geminos suos annorum centum et viginti; quorum minor Iacob pertinens ad civitatem Dei, de qua scribimus, maiore utique reprobato, habebat duodecim filios, quorum illum, qui vocabatur Ioseph, mercatoribus in Aegyptum transeuntibus fratres adhuc Isaac avo eorum vivente vendiderant. |
2 | Stetit autem ante Pharaonem Ioseph, quando ex humilitate, quam pertulit, sublimatus est, cum triginta esset annorum; quoniam somnia regis divine interpretatus praenuntiavit septem ubertatis annos futuros, quorum abundantiam praepollentem consequentes alii septem steriles fuerant consumpturi, et ob hoc eum rex praefecerat Aegypto de carcere liberatum, quo eum coniecerat integritas castitatis, quam fortiter servans male amanti dominae et male credulo domino mentiturae veste etiam derelicta de manibus adtrahentis aufugiens non consensit ad stuprum. |
3 | Secundo autem anno septem annorum sterilium Iacob in Aegyptum cum suis omnibus venit ad filium, agens annos centum et triginta, sicut interroganti regi ipse respondit, cum Ioseph ageret triginta et novem, ad triginta scilicet, quos agebat, quando a rege honoratus est, additis septem ubertatis et duobus famis. |