monumenta.ch > Augustinus > 24
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, XXIII <<<    

Augustinus, De Civitate Dei, 17, Caput XXIV

1 Toto autem illo tempore, ex quo redierunt de Babylonia, post Malachiam, Aggaeum et Zachariam, qui tunc prophetaverunt, et Esdram non habuerunt prophetas usque ad Salvatoris adventum, nisi alium Zachariam patrem Iohannis et Elisabeth eius uxorem, Christi nativitate iam proxima, et eo iam nato Simeonem senem et Annam viduam iamque grandaevam et ipsum Iohannem novissimum; qui iuvenis iam iuvenem Christum non quidem futurum praedixit, sed tamen incognitum prophetica cognitione monstravit; propter quod ipse Dominus ait: "Lex et prophetae usque ad Iohannem."
Sed istorum quinque prophetatio ex evangelio nobis nota est, ubi et ipsa virgo mater Domini ante Iohannem prophetasse invenitur.
2 Sed hanc istorum prophetiam Iudaei reprobi non accipiunt; acceperunt autem, qui ex eius innumerabiles evangelio crediderunt. Tunc enim vere Israel divisus est in duo divisione illa, quae per Samuelem prophetam Sauli regi est inmutabilis praenuntiata.
3 Malachiam vero, Aggaeum, Zachariam et Esdram etiam Iudaei reprobi in auctoritatem divinam receptos novissimos habent. Sunt enim et scripta eorum, sicut aliorum, qui in magna multitudine prophetarum perpauci ea scripserunt, quae auctoritatem canonis obtinerent.
4 De quorum praedictis, quae ad Christum ecclesiamque eius pertinent, nonnulla mihi in hoc opere video esse ponenda; quod commodius fiet adiuvante Domino sequenti libro, ne hunc tam prolixum ulterius oneremus.
Augustinus HOME