monumenta.ch > Augustinus > 23
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, XXII <<<     >>> XXIV

Augustinus, De Civitate Dei, 17, Caput XXIII

1 Itemque in regno Iuda pertinente ad Hierusalem etiam regum succedentium temporibus non defuerunt prophetae; sicut Deo placebat eos mittere vel ad praenuntiandum, quod opus erat, vel ad corripienda peccata praecipiendamque iustitiam. Nam et illic, etsi longe minus quam in Israel, tamen extiterunt reges, qui suis impietatibus Deum graviter offenderent et moderatis flagellis cum populo simili plecterentur.
2 Priorum sane regum merita ibi non parva laudantur; in Israel autem reges alios magis, alios minus, omnes tamen reprobos legimus. Utraque igitur pars, sicut iubebat divina providentia vel sinebat, variis et erigebatur prosperitatibus et adversitatibus premebatur, et sic adfligebatur non solum externis, verum et inter se civilibus bellis, ut certis existentibus causis misericordia Dei vel ira patesceret, donec eius indignatione crescente universa gens illa a Chaldaeis debellantibus non solum subverteretur in sedibus suis, sed etiam ex maxima sui parte transferretur in terras Assyriorum; prius illa pars, quae vocabatur Israel in tribubus decem; postea vero etiam Iudas, eversa Hierusalem et templo illo nobilissimo; in quibus terris per annos septuaginta captivum egit otium.
3 Post quos inde dimissa templum, quod eversum fuerat, instauravit; et quamvis plurimi eius in alienigenarum degerent terris, non habuit tamen deinceps duas regni partes et duos diversos in singulis partibus reges; sed in Hierusalem princeps eorum erat unus, atque ad Dei templum, quod ibi erat, omnes undique, ubicumque essent et undecumque possent, per certa tempora veniebant.
4 Sed nec tunc eis hostes ex aliis gentibus expugnatoresque defuerunt; nam etiam Romanorum iam tributarios eos Christus invenit.
Augustinus HOME