1 | Verum rex Israel Hieroboam mente perversa non credens Deo, quem veracem promisso sibi regno datoque probaverat, timuit ne veniendo ad templum Dei, quod erat in Hierusalem, quo secundum divinam legem sacrificandi causa universae illi genti veniendum fuit, seduceretur ab eo populus et stirpi David tamquam regio semini redderetur, et instituit idolatriam in regno suo et populum Dei secum simulacrorum cultu obstrictum nefanda impietate decepit. |
2 | Nec tamen omni modo cessavit Deus non solum illum regem, verum etiam successores eius et impietatis imitatores populumque ipsum arguere per prophetas. Nam ibi extiterunt et magni illi insignesque prophetae, qui etiam mirabilia multa fecerunt, Helias et Helisaeus discipulus eius; ibi etiam dicenti Heliae: "Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam," responsum est esse illic septem milia virorum, qui non curvaverunt genua contra Bahal. |