monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, XVI <<<     >>> XVIII

Augustinus, De Civitate Dei, 17, Caput XVII

1 Sicut etiam in illo psalmo, ubi sacerdos Christus, quem ad modum hic rex, apertissime praedicatur: "Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum," sedere Christus ad dexteram Patris creditur, non videtur; eius etiam inimicos poni sub pedibus eius nondum apparet; id agitur, apparebit in fine; etiam hoc nunc creditur, post videbitur.
2 Verum quod sequitur: "Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion, et dominare in medio inimicorum tuorum," ita clarum est, ut non solum infideliter et infeliciter, sed etiam inpudenter negetur. Et ipse quippe fatentur inimici ex Sion missam fuisse legem Christi, quod evangelium nos vocamus, et eam virgam virtutis eius agnoscimus.
3 Dominari vero eum in medio inimicorum suorum idem ipsi, inter quos dominatur, dentibus frendendo et tabescendo et nihil adversus eum valendo testantur. Deinde quod paulo post dicit: "Iuravit Dominus, et non paenitebit eum," quibus verbis inmutabile futurum esse significat, quod adiungit: "Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech," ex eo quod iam nusquam est sacerdotium et sacrificium secundum ordinem Aaron et ubique offertur sub sacerdote Christo, quod protulit Melchisedech, quando benedixit Abraham, quis ambigere permittitur, de quo ista dicantur?
4 Ad haec itaque manifesta referuntur, quae paulo obscurius in eodem psalmo posita sunt, quando recte intelleguntur; quod in nostris iam popularibus sermonibus fecimus. Sic et in illo, ubi humilitatem passionis suae per prophetiam Christus eloquitur dicens: "Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me" (quibus utique verbis in cruce corpus significavit extentum manibus pedibusque confixis et clavorum transverberatione confossis, eoque modo se spectaculum considerantibus et conspicientibus praebuisse), addens etiam: "Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestimentum meum miserunt sortem," quae prophetia quem ad modum impleta sit evangelica narratur historia, tunc profecto et alia recte intelleguntur, quae ibi minus aperte dicta sunt, cum congruunt his, quae tanta manifestatione claruerunt; praesertim quia et illa, quae non transacta credimus, sed praesentia contuemur, sicut in eodem psalmo leguntur tanto ante praedicta, ita nunc exhibita iam toto orbe cernuntur.
5 Ibi enim paulo post dicitur: "Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium; quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium."
Augustinus HOME