monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, XIV <<<     >>> XVI

Augustinus, De Civitate Dei, 17, Caput XV

1 Nunc iam expectari a me video, ut hoc loco libri huius aperiam quid in psalmis David de Domino Iesu Christo vel eius ecclesia prophetaverit. Ego autem ut hoc non ita faciam, sicut videtur ipsa expectatio postulare (quamvis iam in uno fecerim), copia quam inopia magis impedior.
2 Omnia enim ponere vitandae prolixitatis causa prohibeor; vereor autem ne, cum aliqua elegero, multis, qui ea noverunt, videar magis necessaria praeterisse; deinde (quia testimonium, quod profertur, de contextione totius psalmi debet habere suffragium, ut certe nihil sit quod ei refragetur, si non omnia suffragantur), ne more centonum ad rem, quam volumus, tamquam versiculos decerpere videamur, velut de grandi carmine, quod non de re illa, sed de alia longeque diversa reperiatur esse conscriptum.
3 Hoc autem ut in quocumque psalmo possit ostendi, exponendus est totus; quod quanti operis sit et aliorum et nostra volumina, in quibus hoc fecimus, satis indicant. Legat ergo illa, qui voluerit et potuerit; inveniet quot et quanta rex David idemque propheta de Christo et eius ecclesia prophetaverit, de rege scilicet et civitate quam condidit.
Augustinus HOME