1 | Rursus peccavit Saul per inoboedientiam, et rursus Samuel in verbo Domini ait illi: "Quia sprevisti verbum Domini, sprevit te Dominus, ut non sis rex super Israel." Et rursus pro eodem peccato, cum id confiteretur. Saul et veniam precaretur rogaretque Samuelem, ut reverteretur cum illo ad placandum Deum: "Non revertar", inquit, "tecum; quia sprevisti verbum Domini, et spernet te Dominus, ne sis rex super Israel. Et convertit Samuel faciem suam, ut abiret; et tenuit Saul pinnulam diploidis eius et disrupit eam. Et dixit ad eum Samuel: Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie et dabit proximo tuo bono super te, et dividetur Israel in duo; et non convertetur neque paenitebit eum; quoniam non est sicut homo, ut paeniteat eum; ipse minatur, et non permanet." Iste, cui dicitur: "Spernet te Dominus, ne sis rex super Israel," et: "Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie," quadraginta regnavit annos super Israel, tanto scilicet spatio temporis, quanto et ipse David, et audivit hoc primo tempore regni sui; ut intellegamus ideo dictum, quia nullus de stirpe eius fuerat regnaturus, et respiciamus ad stirpem David, unde exortus est secundum carnem mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. Non autem habet scriptura, quod in plerisque latinis codicibus legitur: "Disrupit Dominus regnum Israel de manu tua;" sed sicut a nobis positum est inventum in Graecis: "Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tua;" ut hoc intellegatur "de manu tua" quod est "ab Israel". Populi ergo Israel personam figurate gerebat homo iste, qui populus regnum fuerat amissurus, Christo Iesu Domino nostro per novum testamentum non carnaliter, sed spiritaliter regnaturo. |
2 | De quo cum dicitur: "Et dabit illud proximo tuo," ad carnis cognationem id refertur; ex Israel enim Christus secundum carnem, unde et Saul. Quod vero additum est: bono super te, potest quidem intellegi "meliori te"; nam et quidam sic sunt interpretati; sed melius sic accipitur bono super te, ut, quia ille bonus est, ideo sit super te, iuxta illud aliud propheticum: "Donec ponam omnes inimicos tuos sub pedibus tuis;" in quibus est et Israel, cui suo persecutori regnum abstulit Christus; quamvis fuerit illic et Israel, in quo dolus non erat, quoddam quasi frumentum illarum palearum; nam utique inde erant apostoli, inde tot martyres, quorum prior Stephanus; inde tot ecclesiae, quas apostolus Paulus commemorat, in conversione eius magnificantes Deum. De qua re non dubito intellegendum esse quod sequitur: "Et dividetur Israel in duo;" in Israel scilicet inimicum Christo et Israel adhaerentem Christo; in Israel ad ancillam et Israel ad liberam pertinentem. |
3 | Nam ista duo genera primum simul erant, velut Abraham adhuc adhaereret ancillae, donec sterilis per Christi gratiam fecundata clamaret: "Eice ancillam et filium eius." Propter peccatum quidem Salomonis regnante filio eius Roboam scimus Israel in duo fuisse divisum atque ita perseverasse, habentibus singulis partibus reges suos, donec illa gens tota a Chaldaeis esset ingenti vastatione subversa atque translata. |
4 | Sed hoc quid ad Saulem, cum, si tale aliquid comminandum esset, ipsi David fuerit potius comminandum, cuius erat filius Salomon? Postremo nunc inter se gens Hebraea divisa non est, sed indifferenter in eiusdem erroris societate dispersa per terras. |
5 | Divisio vero illa, quam Deus sub persona Saulis, illius regni et populi figuram gerentis, eidem regno populoque minatus est, aeterna atque inmutabilis significata est per hoc, quod adiunctum est: "Et non convertetur neque paenitebit eum; quoniam non est sicut homo, ut paeniteat eum; ipse minatur, et non permanet;" id est, homo minatur, et non permanet; non autem Deus, quem non paenitet, sicut hominem. |
6 | Ubi enim legitur, quod paeniteat eum, mutatio rerum significatur, inmutabili praescientia manente divina. Ubi ergo non paenitere dicitur, non mutare intellegitur. Prorsus insolubilem videmus per haec verba prolatam divinitus fuisse sententiam de ista divisione populi Israel et omnino perpetuam. |
7 | Quicumque enim ad Christum transierunt vel transeunt vel transibunt inde, non erant inde secundum Dei praescientiam, non secundum generis humani unam eandemque naturam. Prorsus quicumque ex Israelitis adhaerentes Christo perseverant in illo, numquam erunt cum eis Israelitis, qui eius inimici usque in finem vitae huius esse persistunt; sed in divisione, quae hic praenuntiata est, perpetuo permanebunt. |
8 | Nihil enim prodest testamentum vetus de monte Sina in servitutem generans, nisi quia testimonium perhibet testamento novo. Alioquin, quamdiu legitur Moyses, velamen super corda eorum positum est; cum autem inde quisque transierit ad Christum, auferetur velamen. |
9 | Transeuntium quippe intentio ipsa mutatur de vetere ad novum, ut iam non quisque intendat accipere carnalem, sed spiritalem felicitatem. Propter quod ipse magnus propheta Samuel, antequam unxisset regem Saul, quando exclamavit ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum, et, cum offerret holocaustosim, accedentibus alienigenis ad pugnam contra populum Dei tonuit Dominus super eos, et confusi sunt et offenderunt coram Israel atque superati sunt: adsumpsit lapidem unum et statuit illum inter Massephat novam et veterem, et vocavit nomen eius Abennezer; quod est Latine lapis adiutoris, et dixit: "Usque hoc adiuvit nos Dominus." Massephat interpretatur intentio. |
10 | Lapis ille adiutoris medietas est Salvatoris, per quem transeundum est a Massephat vetere ad novam, id est ab intentione, qua expectabatur in carnali regno beatitudo falsa carnalis, ad intentionem, qua per novum testamentum expectatur in regno caelorum beatitudo verissima spiritalis; qua quoniam nihil est melius, huc usque adiuvat Deus. |