Augustinus, De Civitate Dei, 17, Caput II
1 | In praecedente libro diximus ab initio ad Abraham promissionum Dei duas res fuisse promissas, unam scilicet, quod terram Chanaan possessurum fuerat semen eius (quod significat<ur>, ubi dictum est: "Vade in terram, quam tibi demonstravero, et faciam te in gentem magnam)," aliam vero longe praestantiorem non de carnali, sed de spiritali semine, per quod pater est non unius gentis Israeliticae, sed omnium gentium, quae fidei eius vestigia consequuntur; quod promitti coepit his verbis: "Et benedicentur in te omnes tribus terrae;" et deinceps aliis multis admodum testimoniis haec duo promissa esse monstravimus. |
2 | Erat igitur iam in terra promissionis semen Abrahae, id est populus Israel, secundum carnem atque ibi non solum tenendo ac possidendo civitates adversariorum, verum etiam reges habendo regnare iam coeperat, impletis de ipso populo promissionibus Dei magna iam ex parte, non solum quae tribus illis patribus, Abraham Isaac et Iacob, et quaecumque aliae temporibus eorum, verum etiam quae per ipsum Moysen, per quem populus idem de servitute Aegyptia liberatus et per quem cuncta praeterita revelata sunt, temporibus eius, cum populum per heremum duceret, factae fuerant. |
3 | Neque autem per insignem ducem Iesum Nave, per quem populus ille in promissionis inductus est terram expugnatisque gentibus eam duodecim tribubus, quibus Deus iusserat, divisit et mortuus est, neque post illum toto tempore iudicium impleta fuerat promissio Dei de terra Chanaan a quodam flumine Aegypti usque ad flumen magnum Euphraten; nec tamen adhuc prophetabatur futurum, sed expectabatur implendum. |
4 | Impletum est autem per David et eius filium Salomonem, cuius regnum tanto, quantum promissum fuerat, spatio dilatatum est; universos quippe illos subdiderunt tributariosque fecerunt. Sic igitur in terra promissionis secundum carnem, hoc est in terra Chanaan, sub his regibus semen Abrahae fuerat constitutum, ut nihil deinde superesset, quo terrena illa Dei promissio compleretur, nisi ut in eadem terra, quantum ad prosperitatem adtinet temporalem, per posteritatis successionem inconcusso statu usque ad mortalis huius saeculi terminum gens permaneret Hebraea, si Domini Dei sui legibus oboediret. |
5 | Sed quoniam Deus noverat hoc eam non esse facturam, usus est eius etiam temporalibus poenis ad exercendos in ea paucos fideles suos et admonendos qui postea futuri erant in omnibus gentibus, quod eos admoneri oportebat, in quibus alteram promissionem revelato novo testamento per incarnationem Christi fuerat impleturus. |