monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, II

Augustinus, De Civitate Dei, 17, Caput I

1 Promissiones Dei, quae factae sunt ad Abraham, cuius semini et gentem Israeliticam secundum carnem et omnes gentes deberi secundum fidem Deo pollicente didicimus, quem ad modum compleantur, per ordinem temporum procurrens Dei civitas indicabit.
2 Quoniam ergo superioris libri usque ad regnum David factus est finis, nunc ab eodem regno, quantum suscepto operi sufficere videtur, cetera quae sequuntur adtingimus. Hoc itaque tempus, ex quo sanctus Samuel prophetare coepit, et deinceps, donec populus Israel captivus in Babyloniam duceretur atque inde secundum sancti Hieremiae prophetiam post septuaginta annos reversis Israelitis Dei domus instauraretur, totum tempus est prophetarum.
3 Quamvis enim et ipsum Noe patriarcham, in cuius diebus universa diluvio terra deleta est, et alios supra et infra usque ad hoc tempus, quo reges in Dei populo esse coeperunt, propter quaedam per eos futura sive quoque modo significata sive praedicta, quae pertinerent ad civitatem Dei regnumque caelorum, non inmerito possumus appellare prophetas, praesertim quia nonnullos eorum id expressius legimus nuncupatos, sicut Abraham, sicut Moysen: tamen dies prophetarum praecipue maximeque hi dicti sunt, ex quo coepit prophetare Samuel, qui et Saulem prius et eo reprobato ipsum David Deo praecipiente unxit in regem, de cuius ceteri stirpe succederent, quousque illos succedere sic oporteret.
4 Quae igitur a prophetis sunt praedicta de Christo, cum moriendo decedentibus et nascendo succedentibus suis membris civitas Dei per ista curreret tempora, si omnia velim commemorare, in inmensum pergitur, primum quia ipsa scriptura, quae per ordinem reges eorumque facta et eventa digerens videtur tamquam historica diligentia rebus gestis occupata esse narrandis, si adiuvante Dei spiritu considerata tractetur, vel magis vel certe non minus praenuntiandis futuris quam praeteritis enuntiandis invenietur intenta; (et hoc perscrutando indagare ac disserendo monstrare quam sit operosum atque prolixum et quam multis indiguum voluminibus, quis ignorat, qui haec vel mediocriter cogitet?) deinde quia ea ipsa, quae ad prophetiam non ambigitur pertinere, ita sunt multa de Christo regnoque caelorum, quae civitas Dei est, ut ad hoc aperiendum maior sit disputatio necessaria, quam huius operis modus flagitat.
5 Proinde ita, si potuero, stilo moderabor meo, ut huic operi in Dei voluntate peragendo nec ea quae supersunt dicam nec ea quae satis sunt praetermittam.
Augustinus HOME