1 | Defuncto Iacob, defuncto etiam Ioseph per reliquos centum quadraginta quattuor annos, donec exiretur de terra Aegypti, in modum incredibilem illa gens crevit, etiam tantis adtrita persecutionibus, ut quodam tempore nati masculi necarentur, cum mirantes Aegyptios nimia populi illius incrementa terrerent. |
2 | Tunc Moyses subtractus furto trucidatoribus parvulorum ad domum regiam, ingentia per eum Deo praeparante, pervenit nutritusque et adoptatus a filia Pharaonis (quod nomen in Aegypto omnium regum fuit) in tantum provenit virum, ut ipse illam gentem mirabiliter multiplicatam ex durissimo et gravissimo, quod ibi ferebat, iugo servitutis extraheret, immo per eum Deus, qui hoc promiserat Abrahae. |
3 | Prius quippe exinde fugiens, quod, cum Israelitam defenderet, Aegyptium occiderat et territus fuerat, postea divinitus missus in potestate spiritus Dei superavit Pharaonis resistentes magos. Tunc per eum Aegyptiis inlatae sunt decem memorabiles plagae, cum dimittere populum Dei nollent, aqua in sanguinem versa, rana et sciniphes, cynomyia, mors pecorum, ulcera, grando, lucusta, tenebrae, mors primogenitorum. |
4 | Ad extremum Israelitas, quos plagis tot tantisque perfracti tandem aliquando dimiserant, Aegyptii in mari Rubro dum persequuntur extincti sunt. Illis quippe abeuntibus divisum mare viam fecit; hos autem insequentes in se rediens unda submersit. |
5 | Deinde per annos quadraginta duce Moyse Dei populus in deserto actus est, quando tabernaculum testimonii nuncupatum est, ubi Deus sacrificiis futura praenuntiantibus colebatur, cum scilicet iam data lex fuisset in monte multum terribiliter; adtestabatur enim evidentissima mirabilibus signis vocibusque divinitas. |
6 | Quod factum est, mox ut exitum est de Aegypto et in deserto populus esse coepit, quinquagensimo die post celebratum Pascha per ovis immolationem; qui usque adeo typus Christi est praenuntians eum per victimam passionis de hoc mundo transiturum ad Patrem (Pascha quippe Hebraea lingua transitus interpretatur), ut iam cum revelaretur testamentum novum, postea quam Pascha nostrum immolatus est Christus, quinquagensimo die veniret de caelo Spiritus sanctus, qui dictus est in evangelio digitus Dei, ut recordationem nostram in primi praefigurati facti memoriam revocaret, quia et legis illae tabulae digito Dei scriptae referuntur. Defuncto Moyse populum rexit Iesus Nave et in terram promissionis introduxit eamque populo divisit. |
7 | Ab his duobus mirabilibus ducibus bella etiam prosperrime ac mirabiliter gesta sunt, Deo contestante non tam propter merita Hebraei populi quam propter peccata earum, quae debellabantur, gentium illas eius provenisse victorias. Post istos duces iudices fuerunt, iam in terra promissionis populo conlocato, ut inciperet interim reddi Abrahae prima promissio de gente una, id est Hebraea, et terra Chanaan, nondum de omnibus gentibus et toto orbe terrarum; quod Christi adventus in carne et non veteris legis observationes, sed evangelii fides fuerat impletura. |
8 | Cuius rei praefiguratio facta est, quod non Moyses, qui legem populo acceperat in monte Sina, sed Iesus, cui etiam nomen Deo praecipiente mutatum fuerat ut Iesus vocaretur, populum in terram promissionis induxit. |
9 | Temporibus autem iudicum, sicut se habebant et peccata populi et misericordia Dei, alternaverunt prospera et adversa bellorum. Inde ventum est ad regum tempora, quorum primus regnavit Saul; cui reprobato et bellica clade prostrato eiusque stirpe reiecta, ne inde reges orerentur, David successit in regnum, cuius maxime Christus dictus est filius. |
10 | In quo articulus quidam factus est et exordium quodam modo iuventutis populi Dei; cuius generis quaedam velut adulescentia ducebatur ab ipso Abraham usque ad hunc David. Neque enim frustra Matthaeus evangelista sic generationes commemoravit, ut hoc primum intervallum quattuordecim generationibus commendaret, ab Abraham scilicet usque ad David. |
11 | Ab adulescentia quippe incipit homo posse generare; propterea generationum ex Abraham sumpsit exordium; qui etiam pater gentium constitutus est, quando mutatum nomen accepit. Ante hunc ergo velut pueritia fuit huius generis populi Dei a Noe usque ad ipsum Abraham; et ideo in lingua inventa est, id est Hebraea. |
12 | A pueritia namque homo incipit loqui post infantiam, quae hinc appellata est, quod fari non potest. Quam profecto aetatem primam demergit oblivio, sicut aetas prima generis humani est deleta diluvio. Quotus enim quisque est, qui suam recordetur infantiam? Quam ob rem in isto procursu civitatis Dei, sicut superior unam eandemque primam, ita duas aetates secundam et tertiam liber iste contineat, in qua tertia propter vaccam trimam, capram trimam, arietem trimum et inpositum est legis iugum et apparuit abundantia peccatorum et regni terreni surrexit exordium, ubi non defuerunt spiritales, quorum in turture et columba figuratum est sacramentum. |