1 | Sicut autem duo Isaac filii, Esau et Iacob, figuram praebuerunt duorum populorum in Iudaeis et Christianis (quamvis, quod ad carnis propaginem pertinet, nec Iudaei venerint de semine Esau, sed Idumaei; nec Christianae gentes de Iacob, sed potius Iudaei; ad hoc enim tantum figura valuit, quod dictum est: Maior serviet minori): ita factum est etiam in duobus filiis Ioseph; nam maior gessit typum Iudaeorum, Christianorum autem minor. |
2 | Quos cum benediceret Iacob, manum dextram ponens super minorem quem habebat ad sinistram, sinistram super maiorem quem habebat ad dextram: grave visum est patri eorum, et admonuit patrem velut corrigens eius errorem et quisnam eorum esset maior ostendens. |
3 | At ille mutare manus noluit, sed dixit: "Scio, fili, scio. Et hic erit in populum, et hic exaltabitur; sed frater eius iunior maior illo erit, et semen eius erit in multitudinem gentium." Etiam hic duo illa promissa demonstrat. Nam ille in populum, iste in multitudinem gentium. |
4 | Quid evidentius quam his duabus promissionibus contineri populum Israelitarum orbemque terrarum in semine Abrahae, illum secundum carnem, istum secundum fidem? |