Augustinus, De Civitate Dei, 16, Caput XXXIX
1 | Iacob autem etiam Israel, sicut paulo ante dixi, vocabatur, quod nomen magis populus ex illo procreatus obtinuit. Hoc autem nomen illi ab angelo inpositum est, qui cum illo fuerat in itinere de Mesopotamia redeunte luctatus, typum Christi evidentissime gerens. Nam quod ei praevaluit Iacob, utique volenti, ut mysterium figuraret, significat passionem Christi, ubi visi sunt ei praevalere Iudaei. |
2 | Et tamen benedictionem ab eodem angelo, quem superaverat, impetravit; ac sic huius nominis inpositio benedictio fuit. Interpretatur autem Israel "videns Deum", quod erit in fine praemium sanctorum omnium. |
3 | Tetigit porro illi idem angelus veluti praevalenti latitudinem femoris eumque isto modo claudum reddidit. Erat itaque unus atque idem Iacob et benedictus et claudus; benedictus in eis, qui in Christum ex eodem populo crediderunt, atque in infidelibus claudus. |
4 | Nam femoris latitudo generis multitudo est. Plures quippe sunt in ea stirpe, de quibus prophetice praedictum est: "Et claudicaverunt a semitis suis." |