1 | Item potest movere, quo modo intellegi oporteat quod hic dictum est: "Masculus, qui non circumcidetur carnem praeputii sui octava die, interibit anima illa de genere eius, quia testamentum meum dissipavit," cum haec nulla culpa sit parvuli, cuius dixit animam perituram, nec ipse dissipaverit testamentum Dei, sed maiores, qui eum circumcidere non curarunt; nisi quia etiam parvuli, non secundum suae vitae proprietatem, sed secundum communem generis humani originem omnes in illo uno testamentum Dei dissipaverunt, in quo omnes peccaverunt. |
2 | Multa quippe appellantur testamenta Dei exceptis illis duobus magnis, vetere et novo, quod licet cuique legendo cognoscere. Testamentum autem primum, quod factum est ad hominem primum, profecto illud est: "Qua die ederitis, morte moriemini." Unde scriptum est in libro, qui ecclesiasticus appellatur: "Omnis caro sicut vestis veterescit. Testamentum enim a saeculo: Morte morieris." Cum enim lex evidentior postea data sit, et dicat apostolus: "Ubi autem non est lex, nec praevaricatio," quo pacto in psalmo quod legitur verum est: "Praevaricatores aestimavi omnes peccatores terrae," nisi quia omnes legis alicuius praevaricatae sunt rei, qui aliquo peccato tenentur obstricti? |
3 | Quam ob rem si etiam parvuli, quod vera fides habet, nascuntur non proprie, sed originaliter peccatores, unde illis gratiam remissionis peccatorum necessariam confitemur: profecto eo modo, quo sunt peccatores, etiam praevaricatores legis illius, quae in paradiso data est, agnoscuntur; ut verum sit utrumque, quod scriptum est, et: "Praevaricatores aestimavi omnes peccatores terrae, et: Ubi lex non est, nec praevaricatio." Ac per hoc, quia circumcisio signum regenerationis fuit et non inmerito parvulum propter originale peccatum, quo primum Dei dissipatum est testamentum, generatio disperdet, nisi regeneratio liberet: sic intellegenda sunt haec verba divina, tamquam dictum sit: "Qui non fuerit regeneratus, interibit anima illa de genere eius", quia testamentum Dei dissipavit, quando in Adam cum omnibus etiam ipse peccavit. Si enim dixisset: "Quia hoc testamentum meum dissipavit", non nisi de ista circumcisione intellegi cogeret; nunc vero, quoniam non expressit cuius modi testamentum parvulus dissipaverit, liberum est intellegere de illo testamento dictum, cuius dissipatio pertinere posset ad parvulum. |
4 | Si autem hoc quisquam non nisi de ista circumcisione dictum esse contendit, quod in ea testamentum Dei, quoniam non est circumcisus, dissipaverit parvulus: quaerat locutionis aliquem modum, quo non absurde possit intellegi, ideo dissipasse testamentum, quia licet non ab illo, tamen in illo est dissipatum. |
5 | Verum sic quoque animadvertendum est nulla in se neglegentia sua iniuste interire incircumcisi animam parvuli nisi originalis obligatione peccati. |