monumenta.ch > Augustinus > 26
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, XXV <<<     >>> XXVII

Augustinus, De Civitate Dei, 16, Caput XXVI

1 Post haec natus est Ismael ex Agar, in quo putare posset impletum, quod ei promissum fuerat, cum sibi vernaculum suum adoptare voluisset, Deo dicente: "Non erit heres tuus hic; sed qui exiet de te, ille erit heres tuus."
Hoc ergo promissum ne in ancillae filio putaret impletum, iam cum "esset annorum nonaginta et novem, apparuit ei Dominus et dixit illi: Ego sum Deus, place in conspectu meo et esto sine querella, et ponam testamentum meum inter me et inter te et implebo te valde. Et procidit Abram in faciem suam. Et locutus est illi Deus dicens: Et ego, ecce testamentum meum tecum, et eris pater multitudinis gentium; et non appellabitur adhuc nomen tuum Abram, sed erit nomen tuum Abraham, quia patrem multarum gentium posui te; et augeam te valde valde et ponam te in gentes, et reges ex te exibunt; et statuam testamentum meum inter me et < inter > te et inter semen tuum post te in generationes eorum in testamentum aeternum, ut sim tibi Deus et semini tuo post te. Et dabo tibi et semini tuo post te terram, in qua incola es, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam, et ero illis Deus. Et dixit Deus ad Abraham: Tu autem testamentum meum conservabis, tu et semen tuum post te in progenies suas. Et hoc est testamentum, quod conservabis inter me et vos et inter semen tuum post te in generationes suas: Circumcidetur vestrum omne masculinum, et circumcidemini carnem praeputii vestri, et erit in signo testamenti inter me et vos. Et puer octo dierum circumcidetur, vestrum omne masculinum in progenies vestras. Vernaculus et empticius ab omni filio alieno, qui non est de semine tuo, circumcisione circumcidetur vernaculus domus tuae et empticius. Et erit testamentum meum in carne vestra in testamento aeterno. Et qui non fuerit circumcisus masculus, qui non circumcidetur carnem praeputii sui octava die, interibit anima illa de genere eius, quia testamentum meum dissipavit. Et dixit Deus ad Abraham: Sara uxor tua, non appellabitur nomen eius Sara, sed Sarra erit nomen eius. Benedicam autem illam et dabo tibi ex ea filium, et benedicam illum, et erit in nationes, et reges gentium ex eo erunt. Et procidit Abraham super faciem suam et risit et dixit in animo suo dicens: Si mihi centum annos habenti nascetur < filius >, et si Sarra annorum nonaginta pariet? Dixit autem Abraham ad Deum: Ismael hic vivat in conspectu tuo. Dixit autem Deus ad Abraham: Ita, ecce Sarra uxor tua pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Isaac; et statuam testamentum meum ad illum in testamentum aeternum, esse illi Deus et semini eius post illum. De Ismael autem ecce exaudivi te; ecce benedixi eum et ampliabo illum et multiplicabo eum valde. Duodecim gentes generabit, et dabo illum in magnam gentem. Testamentum autem meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sarra in tempore hoc ad annum sequentem."
Hic apertiora promissa sunt de vocatione gentium in Isaac, id est in filio promissionis, quo significatur gratia, non natura, quia de sene et anu sterili promittitur filius.
2 Quamvis enim et naturalem procreationis excursum Deus operetur: ubi tamen evidens opus Dei est vitiata et cessante natura, ibi evidentius intellegitur gratia. Et quia hoc non per generationem, sed per regenerationem futurum erat, ideo nunc imperata est circumcisio, quando de Sarra promissus est filius.
3 Et quod omnes non solum filios, verum etiam servos vernaculos et empticios circumcidi iubet, ad omnes istam gratiam pertinere testatur. Quid enim aliud circumcisio significat quam naturam exuta vetustate renovatam? Et quid aliud quam Christum octavus dies, qui hebdomade completa, hoc est post sabbatum, resurrexit?
4 Parentum mutantur et nomina: omnia resonant novitatem, et in testamento vetere obumbratur novum. Quid est enim quod dicitur testamentum vetus nisi novi occultatio? Et quid est aliud quod dicitur novum nisi veteris revelatio?
5 Risus Abrahae exultatio est gratulantis, non inrisio diffidentis. Verba quoque eius illa in animo suo: "Si mihi centum annos habenti nascetur < filius > et si Sarra annorum nonaginta pariet," non sunt dubitantis, sed admirantis.
6 Si quem vero movet quod dictum est: "Et dabo tibi et semini tuo post te terram, in qua tu incola es, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam," quo modo accipiatur impletum sive adhuc expectetur implendum, cum possessio quaecumque terrena aeterna cuilibet genti esse non possit: sciat aeternum a nostris interpretari, quod Graeci appellant αἰώνιον, quod a saeculo derivatum est; αἰὼν quippe Graece saeculum nuncupatur.
7 Sed non sunt ausi Latini hoc dicere saeculare, ne longe in aliud mitterent sensum. Saecularia quippe dicuntur multa, quae in hoc saeculo sic aguntur, ut brevi etiam tempore transeant; αἰώνιον autem quod dicitur, aut non habet finem aut usque in huius saeculi tenditur finem.
Augustinus HOME



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, XXV <<<     >>> XXVII
monumenta.ch > Augustinus > 26