monumenta.ch > Augustinus > 21
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, XX <<<     >>> XXII

Augustinus, De Civitate Dei, 16, Caput XXI

1 Cum ergo digressi essent separatimque habitarent Abraham et Loth necessitate sustentandae familiae, non foeditate discordiae, et Abraham in terra Chanaan, Loth autem esset in Sodomis, oraculo tertio dixit Dominus ad Abraham: "Respiciens oculis tuis vide a loco, in quo nunc tu es, ad aquilonem et Africum et orientem et mare, quia omnem terram, quam tu vides, tibi dabo eam et semini tuo usque in saeculum, et faciam semen tuum tamquam harenam terrae. Si potest aliquis dinumerare harenam terrae, et semen tuum dinumerabitur. Surgens perambula terram in longitudinem eius et in latitudinem, quia tibi dabo eam."
In hac promissione utrum sit etiam illa, qua pater factus est omnium gentium, non evidenter apparet.
2 Potest enim videri ad hoc pertinere: "Et faciam semen tuum tamquam harenam terrae," quod ea locutione dictum est, quam Graeci vocant hyperbolen; quae utique tropica est, non propria. Quo tamen modo, ut ceteris tropis, uti solere scripturam, nullus qui eam didicit ambigit.
3 Iste autem tropus, id est modus locutionis, fit, quando id quod dicitur longe est amplius, quam quod eo dicto significatur. Quis enim non videat, quam sit incomparabiliter amplior harenae numerus, quam potest esse hominum omnium ab ipso Adam usque ad terminum saeculi?
4 Quanto ergo magis quam semen Abrahae, non solum quod pertinet ad Israeliticam gentem, verum etiam quod est et futurum est secundum imitationem fidei toto orbe terrarum in omnibus gentibus! Quod semen in comparatione multitudinis impiorum profecto in paucis est; quamvis et ipsi pauci faciant innumerabilem multitudinem suam, quae significata est secundum hyperbolen per harenam terrae.
5 Sane ista multitudo, quae promittitur Abrahae, non Deo est innumerabilis, sed hominibus; Deo autem nec harena terrae. Proinde quia non tantum gens Israelitica, sed universum semen Abrahae, ubi est et promissio non secundum carnem, sed secundum spiritum plurium filiorum, congruentius harenae multitudini comparatur: potest hic intellegi utriusque rei facta promissio.
6 Sed ideo diximus, quod non evidenter appareat, quia et illius gentis unius multitudo, quae secundum carnem nata est ex Abraham per eius nepotem Iacob, in tantum crevit, ut paene omnes partes orbis impleverit. Et ideo potuit et ipsa secundum hyperbolen harenae multitudini comparari, quia et haec sola innumera est homini.
7 Terram certe illam solam significatam, quae appellata est Chanaan, ambigit nemo. Sed quod dictum est: "Tibi dabo eam et semini tuo usque in saeculum," potest movere nonnullos, si usque in saeculum intellegant "in aeternum". Si autem saeculum hoc loco sic accipiant, quem ad modum fideliter tenemus initium futuri saeculi a fine praesentis ordiri, nihil eos movebit; quia, etsi expulsi sunt Israelitae de Hierosolymis, manent tamen in aliis civitatibus terrae Chanaan, et usque in finem manebunt; et universa terra illa cum a Christianis inhabitatur, etiam ipsum semen est Abrahae.
Augustinus HOME