monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, XVIII <<<     >>> XX

Augustinus, De Civitate Dei, 16, Caput XIX

1 Deinde aedificato ibi altari et invocato Deo Abraham profectus est inde et habitavit in heremo atque inde ire in Aegyptum famis necessitate conpulsus est. Ubi uxorem suam dixit sororem, nihil mentitus; erat enim et hoc, quia propinqua erat sanguine; sicut etiam Loth eadem propinquitate, cum fratris eius esset filius, frater eius est dictus.
2 Itaque uxorem tacuit, non negavit, coniugis tuendam pudicitiam committens Deo et humanas insidias cavens ut homo; quoniam, si periculum quantum caveri poterat non caveret, magis temptaret Deum, quam speraret in Deum. De qua re contra calumniantem Faustum Manichaeum satis diximus.
3 Denique factum est, quod de Domino praesumpsit Abraham. Nam Pharao rex Aegypti, qui eam sibi uxorem acceperat, graviter adflictus marito reddidit. Ubi absit ut credamus alieno concubitu fuisse pollutam, quia multo est credibilius, hoc Pharaonem facere adflictionibus magnis non fuisse permissum.
Augustinus HOME