monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, XVII <<<     >>> XIX

Augustinus, De Civitate Dei, 16, Caput XVIII

1 Egressus ergo Abraham de Charra septuagensimo quinto anno aetatis suae, centensimo autem quadragensimo et quinto patris sui, cum Loth filio fratris et Sarra coniuge perrexit in terram Chanaan et pervenit usque ad Sichem, ubi rursus divinum accepit oraculum, de quo ita scriptum est: "Et apparuit Dominus Abrae, et dixit illi: Semini tuo dabo terram hanc."
Nihil hic de illo semine dictum est, in quo pater factus est omnium gentium, sed de illo solo, de quo pater est unius Israeliticae gentis; ab hoc enim semine terra illa possessa est.
Augustinus HOME