1 | Iam considerandae sunt promissiones Dei factae ad Abraham. In his enim apertiora Dei nostri, hoc est Dei veri, oracula apparere coeperunt de populo piorum, quem prophetica praenuntiavit auctoritas. Harum prima ita legitur: "Et dixit Dominus ad Abram: Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui < et vade > in terram, quam tibi demonstravero; et faciam te in gentem magnam et benedicam te et magnificabo nomen tuum, et eris benedictus, et benedicam benedicentes te et maledicentes te maledicam, et benedicentur in te omnes tribus terrae." Advertendum est igitur duas res promissas Abrahae; unam scilicet, quod terram Chanaan possessurum fuerat semen eius, quod significatur, ubi dictum est: "Vade in terram, quam tibi demonstravero, et faciam te in gentem magnam;" aliam vero longe praestantiorem non de carnali, sed de spiritali semine, per quod pater est non unius gentis Israeliticae, sed omnium gentium, quae fidei eius vestigia consequuntur, quod promitti coepit his verbis: "Et benedicentur in te omnes tribus terrae." Hanc promissionem factam arbitratur Eusebius septuagensimo quinto anno aetatis Abrahae, tamquam mox ut facta est de Charra exierit Abraham; quoniam scripturae contradici non potest, ubi legitur: "Abram erat quinque et septuaginta annorum, cum exiit ex Charra." Sed si eo anno facta est ista promissio, iam utique in Charra cum patre suo demorabatur Abraham. |
2 | Neque enim exire inde posset, nisi prius ibi habitasset. Numquidnam ergo contradicitur Stephano dicenti: "Deus gloriae apparuit Abrahae patri nostro, cum esset in Mesopotamia, priusquam habitaret in Charra?" Sed intellegendum est, quod eodem anno facta sint omnia, et Dei promissio, antequam in Charra habitaret Abraham, et in Charra habitatio eius et inde profectio; non solum quia Eusebius in chronicis ab anno huius promissionis computat et ostendit post quadringentos et triginta annos exitum esse de Aegypto, quando lex data est, verum etiam quia id commemorat apostolus Paulus. |