monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, XI <<<     >>> XIII

Augustinus, De Civitate Dei, 16, Caput XII

1 Nunc iam videamus procursum civitatis Dei etiam ab illo articulo temporis, qui factus est in patre Abraham, unde incipit esse notitia eius evidentior, et ubi clariora leguntur promissa divina, quae nunc in Christo videmus impleri. Sicut ergo scriptura sancta indicante didicimus, in regione Chaldaeorum natus est Abraham, quae terra ad regnum Assyrium pertinebat.
2 Apud Chaldaeos autem iam etiam tunc superstitiones impiae praevalebant, quem ad modum per ceteras gentes. Una igitur Tharae domus erat, de quo natus est Abraham, in qua unius veri Dei cultus et, quantum credibile est, in qua iam sola etiam Hebraea lingua remanserat (quamvis et ipse, sicut iam manifestior Dei populus in Aegypto, ita in Mesopotamia servisse diis alienis Iesu Nave narrante referatur) ceteris ex progenie illius Heber in linguas paulatim alias et in nationes alias defluentibus.
3 Proinde sicut per aquarum diluvium una domus Noe remanserat ad reparandum genus humanum, sic in diluvio multarum superstitionum per universum mundum una remanserat domus Tharae, in qua custodita est plantatio civitatis Dei.
4 Denique sicut illic enumeratis supra generationibus usque ad Noe simul cum annorum numeris et exposita diluvii causa, priusquam Deus inciperet de arca fabricanda loqui ad Noe, dicitur: "Hae autem generationes Noe:" ita et hic enumeratis generationibus ab illo, qui est appellatus Sem, filio Noe, usque ad Abraham, deinde insignis articulus similiter ponitur ut dicatur: "Hae sunt generationes Tharae. Thara genuit Abram et Nachor et Arran, et Arran genuit Loth. Et mortuus est Arran coram Thara patre suo in terra in qua natus est, in regione Chaldaeorum. Et sumpsit Abram et Nachor sibi uxores; nomen mulieris Abram Sara et nomen mulieris Nachor Melcha, filia Arran."
Iste Arran pater Melchae fuit et pater Iescae, quae Iesca creditur ipsa esse etiam Sarra uxor Abrahae.
Augustinus HOME