monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, X <<<     >>> XII

Augustinus, De Civitate Dei, 16, Caput XI

1 Quam ob rem sicut lingua una cum esset omnium, non ideo filii pestilentiae defuerunt (nam et ante diluvium una erat lingua, et tamen omnes praeter unam Noe iusti domum deleri diluvio meruerunt): ita, quando merito elatioris impietatis gentes linguarum diversitate punitae atque divisae sunt et civitas impiorum confusionis nomen accepit, hoc est, appellata est Babylon, non defuit domus Heber, ubi ea quae antea fuit omnium lingua remaneret.
2 Unde, sicut supra memoravi, cum coepissent enumerari filii Sem, qui singuli gentes singulas procrearunt, primus est commendatus Heber, cum sit abnepos ipsius, hoc est ab illo quintus inveniatur exortus. Quia ergo in eius familia remansit haec lingua, divisis per alias linguas ceteris gentibus, quae lingua prius humano generi non inmerito creditur fuisse communis, ideo deinceps Hebraea est nuncupata.
3 Tunc enim opus erat eam distingui ab aliis linguis nomine proprio, sicut aliae quoque vocatae sunt nominibus propriis. Quando autem erat una, nihil aliud quam humana lingua vel humana locutio vocabatur, qua sola universum genus humanum loquebatur.
Dixerit aliquis: Si in diebus Phalech filii Heber divisa est terra per linguas, id est homines, qui tunc erant in terra, ex eius nomine potius debuit appellari lingua illa, quae fuit omnibus ante communis.
4 Sed intellegendum est ipsum Heber propterea tale nomen inposuisse filio suo, ut vocaretur Phalech, quod interpretatur divisio, quia tunc ei natus est, quando per linguas terra divisa est, id est ipso tempore, ut hoc sit quod dictum est: "In diebus eius divisa est terra."
Nam nisi adhuc Heber viveret quando linguarum facta est multitudo, non ex eius nomine nomen acciperet lingua, quae apud illum potuit permanere.
5 Et ideo credenda est ipsa fuisse prima illa communis, quoniam de poena venit illa multiplicatio mutatioque linguarum et utique praeter hanc poenam esse debuit populus Dei. Nec frustra lingua haec est, quam tenuit Abraham, nec in omnes suos filios transmittere potuit, sed in eos tantum, qui propagati per Iacob et insignius atque eminentius in Dei populum coalescentes Dei testamenta et stirpem Christi habere potuerunt.
6 Nec Heber ipse eandem linguam in universam progeniem suam refudit, sed in eam tantum, cuius generationes perducantur ad Abraham. Quapropter etiamsi non evidenter expressum est fuisse aliquod pium genus hominum, quando ab impiis Babylonia condebatur, non ad hoc valuit haec obscuritas, ut quaerentis fraudaretur, sed potius ut exerceretur intentio.
7 Cum enim legitur unam fuisse linguam primitus omnium et ante omnes filios Sem commendatur Heber, quamvis ex illo quintus oriatur, et Hebraea vocatur lingua, quam patriarcharum et prophetarum non solum in sermonibus suis, verum etiam in litteris sacris custodivit auctoritas: profecto, cum quaeritur in divisione linguarum, ubi lingua illa remanere potuerit, quae fuit ante communis (quae sine ulla dubitatione ubi remansit, non ibi fuit illa poena, quae facta est mutatione linguarum), quid aliud occurrit, nisi quod in huius gente remanserit, a cuius nomine nomen accepit, et hoc iustitiae gentis huius non parvum apparuisse vestigium, quod, cum aliae gentes plecterentur mutatione linguarum, ad istam non pervenit tale supplicium?
Sed adhuc illud movet, quo modo potuerunt singulas gentes facere Heber et filius eius Phalech, si una lingua permansit ambobus.
8 Et certe una est Hebraea gens ex Heber propagata usque ad Abraham, et per eum deinceps, donec magnus fieret populus Israel. Quo modo igitur omnes filii, qui commemorati sunt trium filiorum Noe, fecerunt singulas gentes, si Heber et Phalech singulas non fecerunt?
9 Nimirum illud est probabilius, quod gigans ille Nebroth fecerit etiam ipse gentem suam, sed propter excellentiam dominationis et corporis seorsum eminentius nominatus est, ut maneat numerus septuaginta duarum gentium atque linguarum.
10 Phalech autem propterea commemoratus est, non quod gentem fecerit (nam eadem ipsa est eius gens Hebraea eademque lingua), sed propter tempus insigne, quod in diebus eius terra divisa sit. Nec movere nos debet, quo modo potuerit gigans Nebroth ad illud aetatis occurrere, quo Babylon condita est et confusio facta linguarum atque ex hoc divisio gentium.
11 Non enim quia Heber sextus est a Noe, ille autem quartus, ideo non potuerunt ad idem tempus convenire vivendo. Hoc enim contigit, cum plus viverent ubi pauciores sunt generationes, minus ubi plures; aut serius nati essent ubi pauciores, maturius ubi plures.
12 Sane intellegendum est, quando terra divisa est, non solum iam natos ceteros filios filiorum Noe, qui commemorantur patres gentium, sed etiam eius aetatis fuisse, ut numerosas familias haberent, quae dignae fuissent nominibus gentium. Unde nequaquam putandum, quod eo fuerint ordine geniti, quo commemorati leguntur. Alioquin duodecim filii Iectan, qui erat alius filius Heber, frater Phalech, quo modo potuerunt iam gentes facere, si post Phalech fratrem suum Iectan natus est, sicut post eum commemoratus est; quando quidem tempore, quo natus est Phalech, divisa est terra.
13 Proinde intellegendum est priorem quidem nominatum, sed longe post fratrem suum Iectan fuisse natum, cuius Iectan duodecim filii tam grandes iam familias haberent, ut in linguas proprias dividi possent. Sic enim potuit prior commemorari, qui erat aetate posterior, quem ad modum prius commemorati sunt ex tribus filiis Noe procreati filii Iapheth, qui erat minimus eorum; deinde filii Cham, qui erat medius; postremo filii Sem, qui erat primus et maximus.
14 Illarum autem gentium vocabula partim manserunt, ita ut hodieque appareat unde fuerint derivata, sicut ex Assur Assyrii < et > ex Heber Hebraei; partim temporis vetustate mutata sunt, ita ut vix homines doctissimi antiquissimas historias perscrutantes, nec omnium, sed aliquarum ex istis origines gentium potuerint reperire.
15 Nam quod ex filio Cham, qui vocabatur Mesraim, Aegyptii perhibentur exorti, nulla hic resonat origo vocabuli; sicut nec Aethiopum, qui dicuntur ad eum filium Cham pertinere, qui Chus appellatus est. Et si omnia considerentur, plura mutata quam manentia nomina apparent.
Augustinus HOME



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, X <<<     >>> XII
monumenta.ch > Augustinus > 11