1 | Tenenda est igitur series generationum ab ipso Sem, ut ipsa ostendat post diluvium civitatem Dei, sicut eam series generationum ab illo, qui est appellatus Seth, ostendebat ante diluvium. Propter hoc ergo scriptura divina cum terrenam civitatem in Babylone, hoc est in confusione, monstrasset, ad patriarcham Sem recapitulando revertitur et orditur inde generationes usque ad Abraham, commemorato etiam numero annorum, quanto quisque ad hanc seriem pertinentem filium genuisset quantoque vixisset. |
2 | Ubi certe agnoscendum est, quod ante promiseram, ut appareat quare sit dictum de filiis Heber: "Nomen unius Phalech, quia in diebus eius divisa est terra." Quid enim aliud intellegendum est terram esse divisam nisi diversitate linguarum? |
3 | Omissis igitur ceteris filiis Sem ad hanc rem non pertinentibus illi conectuntur in ordine generationum, per quos possit ad Abraham perveniri; sicut illi conectebantur ante diluvium, per quos perveniretur ad Noe generationibus, quae propagatae sunt ex illo Adam filio, qui est appellatus Seth. |
4 | Sic ergo incipit generationum ista contextio: "Et hae generationes Sem. Sem filius centum annorum, cum genuit Arphaxat, secundo anno post diluvium. Et vixit Sem, postquam genuit Arphaxat, quingentos annos et genuit filios et filias et mortuus est." Sic exsequitur ceteros dicens, quoto quisque anno vitae suae filium genuerit ad istum generationum ordinem pertinentem, qui pertendit ad Abraham, et quot annos postmodum vixerit, intimans eum filios filiasque genuisse; ut intellegamus unde potuerint populi adcrescere, ne in paucis qui commemorantur hominibus occupati pueriliter haesitemus, unde tanta spatia terrarum atque regnorum repleri potuerint de genere Sem, maxime propter Assyriorum regnum, unde Ninus ille Orientalium domitor usquequaque populorum ingenti prosperitate regnavit et latissimum ac fundatissimum regnum, quod diuturno tempore duceretur, suis posteris propagavit. Sed nos, ne diutius quam opus est inmoremur, non quot annos quisque in ista generationum serie vixerit, sed quoto anno vitae suae genuerit filium, hoc ordine memorandum tantummodo ponimus, ut et numerum annorum a transacto diluvio usque ad Abraham colligamus et praeter illa, in quibus nos cogit necessitas inmorari, breviter alia cursimque tangamus. |
5 | Secundo igitur anno post diluvium Sem genuit Arphaxat; Arphaxat autem, cum esset centum triginta quinque < annorum >, genuit Cainan; qui cum esset centum triginta, genuit Sala; porro etiam ipse Sala totidem annorum erat, quando genuit Heber; centum vero et triginta et quattuor agebat annos Heber, cum genuit Phalech, in cuius diebus divisa est terra; ipse autem Phalech vixit centum triginta, et genuit Ragau; et Ragau centum triginta duo, et genuit Seruch; et Seruch centum triginta, et genuit Nachor; et Nachor septuaginta novem, et genuit Thara; Thara autem septuaginta, et genuit Abram; quem postea Deus mutato vocabulo nominavit Abraham. |
6 | Fiunt itaque anni a diluvio usque ad Abraham mille septuaginta et duo secundum vulgatam editionem, hoc est interpretum septuaginta. In Hebraeis autem codicibus longe pauciores annos perhibent inveniri, de quibus rationem aut nullam aut difficillimam reddunt. Cum ergo quaerimus in illis septuaginta duabus gentibus civitatem Dei, non possumus adfirmare illo tempore, quo erat eis labium unum, id est loquella una, tunc iam genus humanum alienatum fuisse a cultu veri Dei, ita ut in solis istis generationibus pietas vera remaneret, quae descendunt de semine Sem per Arphaxat et tendunt ad Abraham; sed ab illa superbia aedificandae turris usque in caelum, qua impia significatur elatio, apparuit civitas, hoc est societas, impiorum. |
7 | Utrum itaque ante non fuerit an latuerit, an potius utraque permanserit, pia scilicet in duobus filiis Noe, qui benedicti sunt, eorumque posteris; impia vero in eo, qui maledictus est, atque eius progenie, ubi etiam exortus est gigans venator contra Dominum, non est diiudicatio facilis. |
8 | Fortassis enim, quod profecto est credibilius, et in filiis duorum illorum iam tunc, antequam Babylonia coepisset institui, fuerunt contemptores Dei, et in filiis Cham cultores Dei; utrumque tamen hominum genus terris numquam defuisse credendum est. Si quidem et quando dictum est: "Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum," in utroque psalmo, ubi haec verba sunt, et hoc legitur: "Nonne cognoscent omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant populum meum in cibo panis?" Erat ergo etiam tunc populus Dei. |
9 | Unde illud, quod dictum est: "Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum," de filiis hominum dictum est, non de filiis Dei. Nam praemissum est: "Deus de caelo prospexit super filios hominum, ut uideret si est intellegens aut requirens Deum," ac deinde illa subiuncta, quae omnes filios hominum, id est, ad civitatem pertinentes, quae vivit secundum hominem, non secundum Deum, reprobos esse demonstrant. |