monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, VI <<<     >>> VIII

Augustinus, De Civitate Dei, 16, Caput VII

1 Et homines quidem multiplicatio genere humano ad insulas inhabitandas navigio transire potuisse, quis ambigat? Sed quaestio est de omni genere bestiarum, quae sub cura hominum non sunt neque sicuti ranae nascuntur ex terra, sed sola commixtione maris et feminae propagantur, sicut lupi atque huius modi cetera, quo modo post diluvium, quo ea, quae in arca non erant, cuncta deleta sunt, etiam in insulis esse potuerint, si reparata non sunt nisi ex his, quorum genera in utroque sexu arca servavit.
2 Possunt quidem credi ad insulas natando transisse, sed proximas. Sunt autem quaedam tam longe positae a continentibus terris, ut ad eas nulla videatur natare potuisse bestiarum. Quod si homines eas captas secum advexerunt et eo modo ubi habitabant earum genera instituerunt venandi studio, fieri potuisse incredibile non est; quamvis iussu Dei sive permissu etiam opere angelorum negandum non sit potuisse transferri.
3 Si vero terra exortae sunt secundum originem primam, quando dixit Deus: "Producat terra animam vivam," multo clarius apparet non tam reparandorum animalium causa quam figurandarum variarum gentium propter ecclesiae sacramentum in arca fuisse omnia genera, si in insulis, quo transire non possent, multa animalia terra produxit.
Augustinus HOME