monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, IV <<<     >>> VI

Augustinus, De Civitate Dei, 16, Caput V

1 Quod enim scriptum est: "Et descendit Dominus videre civitatem et turrem, quam aedificaverunt filii hominum," hoc est non filii Dei, sed illa societas secundum hominem vivens, quam terrenam dicimus civitatem: non loco movetur Deus, qui semper est ubique totus, sed descendere dicitur, cum aliquid facit in terra, quod praeter usitatum naturae cursum mirabiliter factum praesentiam quodam modo eius ostendat; nec videndo discit ad tempus, qui numquam potest aliquid ignorare, sed ad tempus videre et cognoscere dicitur, quod videri et cognosci facit.
2 Non sic ergo videbatur illa civitas, quo modo eam Deus videri fecit, quando sibi quantum displiceret ostendit. Quamvis possit intellegi Deus ad illam civitatem descendisse, quia descenderunt angeli eius in quibus habitat; ut, quod adiunctum est: "Et dixit Dominus Deus: Ecce genus unum et labium unum omnium, et cetera," ac deinde additum: "Venite et descendentes confundamus ibi linguam eorum," recapitulatio sit, demonstrans quem ad modum factum sit, quod dictum fuerat: Descendit Dominus.
3 Si enim iam descenderat, quid sibi vult: "Venite et descendentes confundamus" (quod intellegitur angelis dictum), nisi quia per angelos descendebat, qui in angelis descendentibus erat? Et bene non ait: "Venite et descendentes confundite", sed: "Confundamus ibi linguam eorum;" ostendens ita se operari per ministros suos, ut sint etiam ipsi cooperatores Dei, sicut apostolus dicit: "Dei enim sumus cooperarii."
Augustinus HOME