monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, I <<<     >>> III

Augustinus, De Civitate Dei, 16, Caput II

1 Sed nunc rerum effectu iam in posteris consecuto, quae operta fuerant, satis aperta sunt. Quis enim haec diligenter et intellegenter advertens non agnoscat in Christo? Sem quippe, de cuius semine in carne natus est Christus, interpretatur nominatus.
2 Quid autem nominatius Christo, cuius nomen ubique iam fragrat, ita ut in cantico canticorum etiam ipsa praecedente prophetia unguento conparetur effuso; in cuius domibus, id est ecclesiis, habitat gentium latitudo? Nam Iapheth latitudo interpretatur.
3 Cham porro, quod interpretatur calidus, medius Noe filius, tamquam se ab utroque discernens et inter utrumque remanens, nec in primitiis Israelitarum nec in plenitudine gentium, quid significat nisi haereticorum genus calidum, non spiritu sapientiae, sed inpatientiae, quo solent haereticorum feruere praecordia et pacem perturbare sanctorum?
4 Sed haec in usum cedunt proficientium, iuxta illud apostoli: "Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant in vobis." Unde etiam scriptum est: "Filius eruditus sapiens erit, inprudente autem ministro utetur."
Multa quippe ad fidem catholicam pertinentia, dum haereticorum calida inquietudine exagitantur, ut adversus eos defendi possint, et considerantur diligentius et intelleguntur clarius et instantius praedicantur, et ab adversario mota quaestio discendi existit occasio.
5 Quamvis non solum qui sunt apertissime separati, verum omnes, qui Christiano vocabulo gloriantur et perdite vivunt, non absurde possunt videri medio Noe filio figurati; passionem quippe Christi, quae illius hominis nuditate significata est, et adnuntiant profitendo, et male agendo exhonorant.
6 De talibus ergo dictum est: "Ex fructibus eorum cognoscetis eos."
Ideo Cham in filio suo maledictus est, tamquam in fructu suo, id est in opere suo. Unde convenienter et ipse filius eius Chanaan interpretatur motus eorum; quod aliud quid est quam opus eorum?
7 Sem vero et Iapheth tamquam circumcisio et praeputium, vel sicut alio modo eos appellat apostolus, Iudaei et Graeci, sed vocati et iustificati, cognita quoquo modo nuditate patris, qua significabatur passio Salvatoris, sumentes vestimentum posuerunt supra dorsa sua et intraverunt aversi et operuerunt nuditatem patris sui, nec viderunt quod reverendo texerunt.
8 Quodam enim modo in passione Christi et quod pro nobis factum est honoramus et Iudaeorum facinus aversamur. Vestimentum significat sacramentum, dorsa memoriam praeteritorum, quia passionem Christi eo scilicet iam tempore, quo habitat Iapheth in domibus Sem et malus frater in medio eorum, transactam celebrat ecclesia, non adhuc prospectat futuram.
Sed malus frater in filio suo, hoc est, in opere suo, puer, id est servus est fratrum bonorum, cum ad exercitationem patientiae vel ad provectum sapientiae scienter utantur malis boni.
9 Sunt enim teste apostolo, qui Christum adnuntiant non caste; sed "sive occasione", inquit, "sive veritate Christus adnuntietur."
Ipse quippe plantavit vineam, de qua dicit propheta: "Vinea Domini Sabaoth domus Israel est," et bibit de vino eius (sive ille calix hic intellegatur, de quo dicit: "Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum?" et: "Pater, si fieri potest, transeat calix iste," quo suam sine dubio significat passionem; sive, quia vinum fructus est vineae, hoc potius illo significatum est, quod ex ipsa vinea, hoc est ex genere Israelitarum, carnem pro nobis et sanguinem, ut pati posset, adsumpsit), et inebriatus est, id est passus est, et nudatus est: ibi namque nudata est, id est apparuit, eius infirmitas, de qua dicit apostolus: "Etsi crucifixus est ex infirmitate."
Unde idem dicit: "Infirmum Dei fortius est hominibus, et stultum Dei sapientius est hominibus."
Quod vero cum dictum esset: "Et nudatus est," addidit scriptura: "In domo sua," eleganter ostendit, quod a suae carnis gente et domesticis sanguinis sui, utique Iudaeis, fuerat crucem mortemque passurus.
10 Hanc passionem Christi foris in sono tantum vocis reprobi adnuntiant; non enim quod adnuntiant intellegunt. Probi autem in interiore homine habent tam grande mysterium atque honorant intus in corde infirmum et stultum Dei, quia fortius et sapientius est hominibus.
11 Huius rei figura est, quod Cham exiens hoc nuntiavit foris; Sem vero et Iapheth, ut hoc velarent, id est honorarent, ingressi sunt, hoc est interius id egerunt.
Haec scripturae secreta divinae indagamus, ut possumus, alius alio magis minusve congruenter, verum tamen fideliter certum tenentes non ea sine aliqua praefiguratione futurorum gesta atque conscripta neque nisi ad Christum et eius ecclesiam, quae civitas Dei est, esse referenda; cuius ab initio generis humani non defuit praedicatio, quam per omnia videmus impleri.
12 Benedictis igitur duobus filiis Noe atque uno in medio eorum maledicto deinceps usque ad Abraham de iustorum aliquorum, qui pie Deum colerent, commemoratione silentium est per annos amplius quam mille. Nec eos defuisse crediderim, sed si omnes commemorarentur, nimis longum fieret, et esset haec historica magis diligentia quam prophetica providentia.
13 Illa itaque exequitur litterarum sacrarum scriptor istarum vel potius per eum Dei Spiritus, quibus non solum narrentur praeterita, verum etiam praenuntientur futura, quae tamen pertinent ad civitatem Dei; quia et de hominibus, qui non sunt cives eius, quidquid hic dicitur, ad hoc dicitur, ut illa ex comparatione contraria vel proficiat vel emineat.
14 Non sane omnia, quae gesta narrantur, aliquid etiam significare putanda sunt; sed propter illa, quae aliquid significant, etiam ea, quae nihil significant, adtexuntur. Solo enim vomere terra proscinditur; sed ut hoc fieri possit, etiam cetera aratri membra sunt necessaria; et soli nervi in citharis atque huius modi vasis musicis aptantur ad cantum; sed ut aptari possint, insunt et cetera in compagibus organorum, quae non percutiuntur a canentibus, sed ea, quae percussa resonant, his conectuntur.
15 Ita in prophetica historia dicuntur et aliqua, quae nihil significant, sed quibus adhaereant quae significant et quodam modo religentur.
Augustinus HOME



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, I <<<     >>> III
monumenta.ch > Augustinus > 2