monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, II

Augustinus, De Civitate Dei, 16, Caput I

1 Post diluvium procurrentis sanctae vestigia civitatis utrum continuata sint an intercurrentibus impietatis interrupta temporibus, ita ut nullus hominum veri unius Dei cultor existeret, ad liquidum scripturis loquentibus invenire difficile est, propterea quia in canonicis libris post Noe, qui cum coniuge ac tribus filiis totidemque nuribus suis meruit per arcam vastatione diluvii liberari, non invenimus usque Abraham cuiusquam pietatem evidenti divino eloquio praedicatam, nisi quod Noe duos filios suos Sem et Iapheth prophetica benedictione commendat, intuens et praevidens quod longe fuerat post futurum.
2 Unde factum est etiam illud, et filium suum medium, hoc est primogenito iuniorem ultimoque maiorem, qui peccaverat in patrem, non in ipso, sed in filio eius suo nepote malediceret his verbis: "Maledictus Chanaan puer, famulus erit fratribus suis." Chanaan porro natus fuerat ex Cham, qui patris dormientis nec texerat, sed potius prodiderat nuditatem.
3 Unde etiam quod secutus adiunxit benedictionem duorum maximi et minimi filiorum dicens: "Benedictus Dominus Deus Sem, et erit Chanaan puer illius; latificet Deus Iapheth, et habitet in domibus Sem," sicut ipsa eiusdem Noe et vineae plantatio et ex eius fructu inebriatio et dormientis enudatio, et quae ibi cetera facta atque conscripta sunt, propheticis sunt gravidata sensibus et velata tegminibus.
Augustinus HOME