Augustinus, De Civitate Dei, 15, Caput XXV
1 | Ira Dei non perturbatio animi eius est, sed iudicium quo inrogatur poena peccato. Cogitatio vero eius et recogitatio mutandarum rerum est inmutabilis ratio. Neque enim sicut hominem, ita Deum cuiusquam facti sui paenitet, cuius est de omnibus omnino rebus tam fixa sententia quam certa praescientia. |
2 | Sed si non utatur scriptura talibus verbis, non se quodam modo familiarius insinuabit omni generi hominum, quibus vult esse consultum, ut et perterreat superbientes et excitet neglegentes, et exerceat quaerentes et alat intellegentes; quod non faceret, si non se prius inclinaret et quodam modo descenderet ad iacentes. |
3 | Quod autem etiam interitum omnium animalium terrenorum volatiliumque denuntiat: magnitudinem futurae cladis effatur, non animantibus rationis expertibus, tamquam et ipsa peccaverint, minatur exitium. |