Augustinus, De Civitate Dei, 15, Caput XXIV
1 | Quod autem dixit Deus: "Erunt dies eorum centum viginti anni," non sic accipiendum est, quasi praenuntiatum sit post haec homines centum viginti annos vivendo non transgredi, cum et post diluvium etiam quingentos excessisse inveniamus; sed intellegendum est hoc Deum dixisse, cum circa finem quingentorum annorum esset Noe, id est quadringentos octoginta vitae annos ageret, quos more suo scriptura quingentos vocat, nomine totius maximam partem plerumque significans; sescentensimo quippe anno vitae Noe, secundo mense factum est diluvium; ac sic centum viginti anni praedicti sunt futuri vitae hominum periturorum, quibus transactis diluvio delerentur. |
2 | Nec frustra creditur sic factum esse diluvium, iam non inventis in terra qui non erant digni tali morte defungi, qua in impios vindicatum est; non quo quicquam bonis quandoque morituris tale genus mortis faciat aliquid, quod eis possit obesse post mortem; verum tamen nullus eorum diluvio mortuus est, quos de semine Seth propagatos sancta scriptura commemorat. |
3 | Sic autem divinitus diluvii causa narratur: "Videns, inquit, Dominus Deus, quia multiplicatae sunt malitiae hominum super terram, et omnis quisque cogitat in corde suo diligenter super maligna omnes dies, et cogitavit Deus, quia fecit hominem super terram, et recogitavit, et dixit Deus: Deleam hominem, quem feci, a facie terrae, ab homine usque ad pecus et a repentibus usque ad volatilia caeli, quia iratus sum, quoniam feci eos." |