monumenta.ch > Augustinus > 20
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 15, XIX <<<     >>> XXI

Augustinus, De Civitate Dei, 15, Caput XX

1 Dicet aliquis: "Si hoc intendebat scriptor huius historiae in commemorandis generationibus, ex Adam per filium eius Seth, ut per illas perveniret ad Noe, sub quo factum est diluvium, a quo rursus contexeretur ordo nascentium, quo perveniret ad Abraham, a quo Matthaeus, evangelista incipit generationes, quibus ad Christum pervenit aeternum regem civitatis Dei: quid intendebat in generationibus ex Cain et quo eas perducere volebat?" Respondetur: Usque ad diluvium, quo totum illud genus terrenae civitatis absumptum est, sed reparatum est ex filiis Noe.
2 Neque enim deesse poterit haec terrena civitas societasque hominum secundum hominem viventium usque ad huius saeculi finem, de quo Dominus ait: Filii saeculi huius generant et generantur. Civitatem vero Dei peregrinantem in hoc saeculo regeneratio perducit ad alterum saeculum, cuius filii nec generant nec generantur.
3 Hic ergo generari et generare civitati utrique commune est; quamvis Dei civitas habeat etiam hic multa civium milia, quae ab opere generandi se abstineant; sed habet etiam illa ex imitatione quadam, licet errantium. Ad eam namque pertinent etiam, qui deviantes ab huius fide diversas haereses condiderunt; secundum hominem quippe vivunt, non secundum Deum.
4 Et Indorum gymnosophistae, qui nudi perhibentur philosophari in solitudinibus Indiae, cives eius sunt, et a generando se cohibent. Non est enim hoc bonum, nisi cum fit secundum fidem summi boni, qui Deus est. Hoc tamen nemo fecisse ante diluvium reperitur; quando quidem etiam ipse Enoch septimus ab Adam, qui translatus refertur esse, non mortuus, genuit filios et filias antequam transferretur; in quibus fuit Mathusalam, per quem generationum memorandarum ordo transcurrit.
Cur ergo tanta paucitas successionum commemoratur in generationibus ex Cain, si eas usque ad diluvium perduci oportebat, nec erat diuturna aetas praeveniens pubertatem, quae centum vel amplius annos vacaret a fetibus?
5 Nam si non intendebat auctor libri huius aliquem, ad quem necessario perduceret seriem generationum, sicut in illis, quae veniunt de semine Seth, intendebat pervenire ad Noe, a quo rursus ordo necessarius sequeretur: quid opus erat praetermittere primogenitos filios, ut perveniretur ad Lamech, in cuius filiis finitur illa contextio, octava generatione scilicet ex Adam, septima ex Cain, quasi esset inde aliquid deinceps conectendum, unde perveniretur vel ad Israeliticum populum, in quo caelesti civitati etiam terrena Hierusalem figuram propheticam praebuit, vel ad Christum "secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula," supernae Hierusalem fabricator atque regnator, cum tota progenies Cain diluvio sit deleta?
6 Unde videri potest in eodem ordine generationum primogenitos fuisse commemoratos. Cur ergo tam pauci sunt? Non enim usque ad diluvium tot esse potuerunt, non vacantibus usque ad centenariam pubertatem patribus ab officio generandi, si non erat tunc proportione longaevitatis illius etiam sera pubertas.
7 Ut enim peraeque triginta annorum fuerint, cum filios generare coeperunt, octiens triceni (quoniam octo sunt generationes cum Adam et cum eis quos genuit Lamech) ducenti et quadraginta sunt anni: num itaque toto deinde tempore usque ad diluvium non generaverunt?
8 Qua tandem causa, qui haec scripsit, generationes commemorare noluit quae sequuntur? Nam ex Adam usque ad diluvium conputantur anni secundum codices nostros duo milia ducenti sexaginta duo; secundum Hebraeos autem mille sescenti quinquaginta sex.
9 Ut ergo istum numerum minorem credamus esse veriorem, de mille sescentis quinquaginta sex annis ducenti quadraginta detrahantur: numquid credibile est per mille quadringentos, et quod excurrit, annos, qui restant usque diluvium, progeniem Cain a generationibus vacare potuisse?
Sed qui ex hoc movetur, meminerit, cum quaererem, quo modo credendum sit antiquos illos homines per tam multos annos a gignendis filiis cessare potuisse, duobus modis istam solutam esse quaestionem: aut de sera pubertate, proportione tam longae vitae, aut de filiis qui commemorantur in generationibus, quod non fuerint primogeniti, sed hi, per quos ad eum, quem intendebat auctor libri, poterat perveniri, sicut ad Noe in generationibus Seth.
10 Proinde in generationibus Cain, si non occurrit qui deberet intendi, ad quem praetermissis primogenitis per eos, qui commemorati sunt, perveniri oportebat, sera pubertas intellegenda restabit, ut aliquanto post centum annos puberes habilesque ad gignendum facti fuerint, ut ordo generationum per primogenitos curreret et usque diluvium ad numerum annorum tantae quantitatis occurreret.
11 Quamvis fieri possit, ut propter aliquam secretiorem causam, quae me latet, usque ad Lamech et eius filios generationum perveniente contextu commendaretur haec civitas, quam dicimus esse terrenam, ac deinde cessaret scriptor libri commemorare ceteras, quae usque ad diluvium esse potuerunt.
12 Potest et illa esse causa, cur non ordo generationum per primogenitos duceretur, ut necesse non sit in illis hominibus tam seram credere pubertatem, quod scilicet eadem civitas, quam Cain in nomine Enoch filii sui condidit, longe lateque regnare potuerit et reges habere non simul plures, sed suis aetatibus singulos, quos genuissent sibi successuros quicumque regnassent.
13 Horum regum primus esse potuit ipse Cain, secundus filius eius Enoch, in cuius nomine, ubi regnaretur, condita est civitas; tertius Gaidad, quem genuit Enoch; quartus Mevia, quem genuit Gaidad; quintus Mathusael, quem genuit Mevia; sextus Lamech, quem genuit Mathusael, qui est septimus ab Adam per Cain.
14 Non autem erat consequens, ut primogeniti regum regnantibus succederent patribus, sed quos regnandi meritum propter virtutem terrenae utilem civitati vel sors aliqua reperiret, vel ille potissimum succederet patri hereditario quodam iure regnandi, quem prae ceteris filiis dilexisset.
15 Potuit autem vivente adhuc Lamech atque regnante fieri diluvium, ut ipsum cum aliis omnibus hominibus, exceptis qui in arca fuerunt, quem perderet inveniret. Neque enim mirandum est, si varia quantitate numerositatis annorum interposita per tam longam aetatem ab Adam usque diluvium non aequalis numeri generationes habuit utraque progenies, sed per Cain septem, per Seth autem decem; septimus est enim, ut iam dixi, ab Adam Lamech, decimus Noe; et ideo non unus filius Lamech, sicut in ceteris superius, sed plures commemorati sunt, quia incertum erat quis ei fuisset mortuo successurus, si regnandi tempus inter ipsum et diluvium remansisset.
Sed quoquo modo se habeat sive per primogenitos sive per reges ex Cain generationum ordo decurrens, illud mihi nullo pacto praetereundum silentio videtur, quod, cum Lamech septimus ab Adam fuisset inventus, tot eius adnumerati sunt filii, donec undenarius numerus impleretur, quo significatur peccatum.
16 Adduntur enim tres filii et una filia. Uxores autem aliud possunt significare, non hoc quod nunc commendandum videtur. Nunc enim de generationibus loquimur; illae vero unde sint genitae, tacitum est. Quoniam ergo lex denario numero praedicatur, unde est memorabilis ille decalogus, profecto numerus undenarius, quoniam transgreditur denarium, transgressionem legis ac per hoc peccatum significat.
17 Hinc est quod in tabernaculo testimonii, quod erat in itinere populi Dei velut templum ambulatorium, undecim vela cilicina fieri praecepta sunt. In cilicio quippe recordatio est peccatorum propter haedos ad sinistram futuros; quod confitentes in cilicio prosternimur tamquam dicentes quod in psalmo scriptum est: "Et peccatum meum ante me est semper."
Progenies ergo ex Adam per Cain sceleratum undenario numero finitur, quo peccatum significatur; et ipse numerus femina clauditur, a quo sexu initium factum est peccati, per quod omnes morimur.
18 Commissum est autem, ut et voluptas carnis, quae spiritui resisteret, sequeretur. Nam et ipsa filia Lamech Noemma voluptas interpretatur. Per Seth autem ab Adam usque ad Noe denarius insinuatur legitimus numerus.
19 Cui Noe tres adiciuntur filii, unde uno lapso duo benedicuntur a patre, ut remoto reprobo et probatis filiis ad numerum additis etiam duodenarius numerus intimetur, qui et in patriarcharum et in apostolorum numero insignis est, propter septenarii partes alteram per alteram multiplicatas.
20 Nam ter quaterni vel quater terni ipsum faciunt. His ita se habentibus video considerandum et commemorandum, ista utraque progenies, quae distinctis generationibus duas insinuat civitates, unam terrigenarum, alteram regeneratorum, quo modo postea sic commixta fuerit atque confusa, ut universum genus humanum exceptis octo hominibus diluvio perire mereretur.
Augustinus HOME



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 15, XIX <<<     >>> XXI
monumenta.ch > Augustinus > 20