1 | Dicet ergo aliquis: "Itane credendum est hominem filios generaturum nec habentem propositum continentiae centum et amplius, vel secundum Hebraeos non multo minus, id est octoginta, septuaginta, sexaginta annos a concumbendi opere uacuisse, aut si non vacaret, nihil prolis gignere potuisse?" Haec quaestio duobus modis solvitur. |
2 | Aut enim tanto serior fuit proportione pubertas, quanto vitae totius maior annositas; aut, quod magis video esse credibile, non hic primogeniti filii commemorati sunt, sed quos successionis ordo poscebat, ut perveniretur ad Noe, a quo rursus ad Abraham videmus esse perventum, ac deinde usque ad certum articulum temporis, quantum oportebat signari etiam generationibus commemoratis cursum gloriosissimae civitatis in hoc mundo peregrinantis et supernam patriam requirentis. |
3 | Quod enim negari non potest, prior omnibus Cain ex coniunctione maris et feminae natus est. Neque enim illo nato dixisset Adam, quod dixisse legitur: "Adquisivi hominem per Deum," nisi illis duobus ipse fuisset homo nascendo additus primus. Hunc secutus Abel, quem maior frater occidit, praefigurationem quandam peregrinantis civitatis Dei, quod ab impiis et quodam modo terrigenis, id est terrenam originem diligentibus et terrenae civitatis terrena felicitate gaudentibus, persecutiones iniquas passura fuerat, primus ostendit. |
4 | Sed quot annorum erat Adam, cum eos genuit, non apparet. Exinde digeruntur generationes aliae de Cain, aliae de illo, quem genuit Adam in eius successionem, quem frater occidit, et appellavit nomen illius Seth dicens, ut scriptum est: "Suscitavit enim mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain." Cum itaque istae duae series generationum, una de Seth, altera de Cain, has duas, de quibus agimus, distinctis ordinibus insinuent civitates, unam caelestem in terris peregrinantem, alteram terrenam terrenis tamquam sola sint gaudiis inhiantem vel inhaerentem: nullus de progenie Cain, cum dinumerata sit connumerato Adam usque ad octavam generationem, quot annorum fuisset expressus est, quando genuit eum, qui commemoratur post eum. |
5 | Noluit enim Spiritus Dei in terrenae civitatis generationibus tempora notare ante diluvium, sed in caelestis maluit, tamquam essent memoria digniores. Porro autem Seth quando natus est, non quidem taciti sunt anni patris eius, sed iam genuerat alios; et utrum solos Cain et Abel, adfirmare quis audeat? |
6 | Non enim quia soli nominati sunt propter ordines generationum quas commemorare oportebat, ideo consequens videri debet solos fuisse tunc generatos ex Adam. Cum enim silentio coopertis omnium nominibus ceterorum legatur eum genuisse filios et filias: quota fuerit ista proles eius, quis praesumat adserere, si culpam temeritatis evitat? |
7 | Potuit quippe Adam divinitus admonitus dicere, postea quam Seth natus est: "Suscitavit enim mihi Deus semen aliud pro Abel," quoniam talis erat futurus, qui impleret illius sanctitatem, non quod ipse prior post eum temporis ordine nasceretur. |
8 | Deinde quod scriptum est: "Vixit autem Seth quinque et ducentos annos (vel secundum Hebraeos quinque et centum annos), et genuit Enos;" quis possit nisi inconsideratus adseverare hunc eius primogenitum fuisse? |
9 | ut admirantes merito requiramus, quo modo per tot annos inmunis fuerit a conubio sine ullo proposito continentiae vel non genuerit coniugatus; quando quidem etiam de ipso legitur: "Et genuit filios et filias, et fuerunt omnes dies Seth duodecim et nongenti anni, et mortuus est." Atque ita deinceps, quorum anni commemorantur, nec filios filiasque genuisse reticentur. |
10 | Ac per hoc non apparet omnino, utrum, qui nominatur genitus, ipse fuerit primogenitus: Immo vero, quoniam credibile non est patres illos aetate tam longa aut inpuberes fuisse aut coniugibus caruisse vel fetibus, nec illos eorum filios primos eis natos fuisse credibile est. |
11 | Sed cum sacrae scriptor historiae ad ortum vitamque Noe, cuius tempore diluvium factum est, per successiones generationum notatis temporibus intenderet pervenire, eas utique commemoravit, non quae primae suis parentibus fuerint, sed quae in propagationis ordinem venerint. Exempli gratia, quo id fiat apertius, aliquid interponam, unde nullus ambigat fieri potuisse quod dico. |
12 | Evangelista Matthaeus generationem dominicae carnis per seriem parentum volens commendare memoriae, ordiens a patre Abraham atque ad David primitus ut perveniret intendens: "Abraham", inquit, "genuit Isaac;" cur non dixit Ismael, quem primitus genuit? "Isaac autem", inquit, "genuit Iacob;" cur non dixit Esau, qui eius primogenitus fuit? |
13 | Quia scilicet per illos ad David pervenire non posset. Deinde sequitur: "Iacob autem genuit Iudam et fratres eius;" numquid Iudas primogenitus fuit? "Iudas", inquit, "genuit Phares et Zarat;" nec istorum geminorum aliquis fuit primogenitus Iudae, sed ante illos iam tres genuerat. |
14 | Eos itaque tenuit in ordine generationum, per quos ad David atque inde quo intenderat perveniret. Ex quo intellegi potest, veteres quoque homines ante diluvium non primogenitos, sed eos fuisse commemoratos, per quos ordo succedentium generationum ad Noe patriarcham duceretur, ne serae pubertatis illorum obscura et non necessaria quaestio nos fatiget. |