1 | Sed cum hoc dixero, continuo referetur illud Iudaeorum esse mendacium, de quo superius satis actum est; nam septuaginta interpretes laudabiliter celebratos viros non potuisse mentiri. Ubi si quaeram, quid sit credibilius, Iudaeorum gentem tam longe lateque diffusam in hoc conscribendum mendacium uno consilio conspirare potuisse et, dum aliis invident auctoritatem, sibi abstulisse veritatem, an septuaginta homines, qui etiam ipsi Iudaei erant, uno in loco positos, quoniam rex Aegyptius Ptolomaeus eos ad hoc opus asciverat, ipsam veritatem gentibus alienigenis invidisse et communicato istuc fecisse consilio: quis non videat quid proclivius faciliusque credatur? |
2 | Sed absit ut prudens quispiam vel Iudaeos cuiuslibet perversitatis atque malitiae tantum potuisse credat in codicibus tam multis et tam longe lateque dispersis, vel septuaginta illos memorabiles viros hoc de invidenda gentibus veritate unum communicasse consilium. |
3 | Credibilius ergo quis dixerit, cum primum de bibliotheca Ptolomaei describi ista coeperunt, tunc aliquid tale fieri potuisse in codice uno, sed primitus inde descripto, unde iam latius emanaret; ubi potuit quidem accidere etiam scriptoris error. Sed hoc in illa quaestione de vita Mathusalae non absurdum est suspicari, et in illo alio, ubi superantibus viginti quattuor annis summa non convenit. |
4 | In his autem, in quibus continuatur ipsius mendositatis similitudo, ita ut ante genitum filium, qui ordini inseritur, alibi supersint centum anni, alibi desint; post genitum autem ubi deerant supersint, ubi supererant desint, ut summa conveniat; et hoc in prima, secunda, tertia, quarta, quinta, septima generatione invenitur: videtur habere quandam, si dici potest, error ipse constantiam nec casum redolet, sed industriam. Itaque illa diversitas numerorum aliter se habentium in codicibus Graecis et Latinis, aliter in Hebraeis, ubi non est ista de centum annis prius additis et postea detractis per tot generationes continuata parilitas, nec malitiae Iudaeorum nec diligentiae vel prudentiae septuaginta interpretum, sed scriptoris tribuatur errori, qui de bibliotheca supradicti regis codicem describendum primus accepit. |
5 | Nam etiam nunc, ubi numeri non faciunt intentum ad aliquid, quod facile possit intellegi vel quod appareat utiliter disci, et neglegenter describuntur et neglegentius emendantur. Quis enim sibi existimet esse discendum, quot milia hominum tribus Israel singillatim habere potuerunt? |
6 | quoniam prodesse aliquid non putatur; et quotus quisque hominum est, cui profunditas utilitatis huius appareat? Hic vero, ubi per tot contextas generationes centum anni alibi adsunt, alibi desunt, et post natum, qui commemorandus fuerat, filium desunt ubi adfuerunt, adsunt ubi defuerunt, ut summa concordet, nimirum cum vellet persuadere, qui hoc fecit, ideo numerosissimos annos vixisse antiquos, quod eos brevissimos nuncupabant, et hoc de maturitate pubertatis, qua idonea filii gignerentur, conaretur ostendere, atque ideo in illis centum annis decem nostros insinuandos putaret incredulis, ne homines tamdiu vixisse recipere in fidem nollent, addidit centum, ubi gignendis filiis habilem non invenit aetatem, eosdemque post genitos filios, ut congrueret summa, detraxit. |
7 | Sic quippe voluit credibiles facere idonearum generandae proli convenientias aetatum, ut tamen numero non fraudaret universas aetates viventium singulorum. Quod autem id in sexta generatione non fecit, hoc ipsum est quod magis monet ideo illum fecisse, cum res, quam dicimus, postulavit, quia non fecit, ubi non postulavit. |
8 | Invenit namque in eadem generatione apud Hebraeos vixisse Iared, antequam genuisset Enoch, centum sexaginta duos, qui secundum illam rationem brevium annorum fiunt anni sedecim et aliquid minus quam menses duo; quae iam aetas apta est ad gignendum, et ideo addere centum annos breves, ut nostri viginti sex fierent, necesse non fuit, nec post natum Enoch eos detrahere, quos non addiderat ante natum. |
9 | Sic factum est ut hic nulla esset inter codices utrosque varietas. Sed rursus movet, cur in octava generatione, antequam de Mathusalam nasceretur Lamech, cum apud Hebraeos legantur centum octoginta duo anni, viginti minus inveniuntur in codicibus nostris, ubi potius addi centum solent, et post genitum Lamech conplendam restituuntur ad summam, quae in codicibus utrisque non discrepat. |
10 | Si enim centum septuaginta annos propter pubertatis maturitatem decem et septem volebat intellegi, sicut nihil addere, ita nihil detrahere iam debebat, quia invenerat aetatem idoneam generationi filiorum, propter quam in aliis centum illos annos, ubi eam non inveniebat, addebat. |
11 | Hoc autem de viginti annis merito putaremus casu mendositatis accidere potuisse, nisi eos, sicut prius detraxerat, restituere postea curaret, ut summae conveniret integritas. An forte astutius factum existimandum est, ut illa, qua centum anni prius solent adici et postea detrahi, occultaretur industria, cum et illic, ubi necesse non fuerat, non quidem de centum annis, verum tamen de quantulocumque numero prius detracto, post reddito, tale aliquid fieret? |
12 | Sed quomodolibet istuc accipiatur, sive credatur ita esse factum sive non credatur, sive postremo ita sive non ita sit: recte fieri nullo modo dubitaverim, ut, cum diversum aliquid in utrisque codicibus invenitur, quando quidem ad fidem rerum gestarum utrumque esse non potest verum, ei linguae potius credatur, unde est in aliam per interpretes facta translatio. |
13 | Nam in quibusdam etiam codicibus Graecis tribus et uno Latino et uno etiam Syro inter se consentientibus inventus est Mathusalam sex annis ante diluvium fuisse defunctus. |